Genesis 24:45
Dumque hæc tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula: descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:15Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua:
1 Samuel 1:13Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,
Nehemiah 2:4Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum cæli,
Isaiah 65:24Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam. + 65.24 Antequam clament. In conturbatione, in dolore mentis, sed in gaudio et lætitia: unde, Quod enim est gaudium nostrum aut corona gloriæ, nonne vos II Thes. 2.? etc.
Daniel 9:23Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.
Acts 4:24Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: + 4.24 Unanimiter, etc. Sine sono. Vel perfectione unanimitatis, secundum illud: Si duo vel tres convenerint in unum in nomine meo, de omni re quam petierint, fiet illis.