Genesis 24:61
Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum. + 24.61 Igitur Rebecca, etc. GREG. Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas, quæ ipsam moribus sequuntur: sed ad contemplationis thorum non provehuntur. Pueros quoque quosdam habuit in comitatu, quia cum prophetis fuerunt qui bene viverent, etsi prophetiæ spiritum non haberent: et cum apostolis et doctoribus, qui vitam eorum tenerent, et tamen non prædicarent. Qui festinus, etc. Festinus puer ad dominum redit, quia prædicatores cum auditorum vitam obtinent, Deo, de cujus munere hoc habent, non sibi præbent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 31:34illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
Esther 8:10Ipsæque epistolæ, quæ regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatæ sunt, et missæ per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prævenirent.
Psalms 45:10auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. 1