The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 25 › Genesis 25:19

Genesis 25:19

Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And these are the generations of Isaac, Abraham’s son: Abraham begat Isaac:

In Context

18Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit. + 25.18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum, etc. Regio quam circumivit Phison ab Hevila, nepote Nœ, sic vocata est, et est solitudo contra faciem Ægypti. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barad, extendens desertum usque ad mare Rubrum et Ægypti confinia.

20qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. + 25.20 De Mesopotamia sororem Laban. Regio sterilis, quæ sic Græce vocatur quia media inter duo flumina Tigrim et Euphratem. Nam medius, fluvius dicitur; hinc hippopotamus id est, fluvialis equus.

Read all of Genesis 25

Cross References

Genesis 21:3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:

1 Chronicles 1:32Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim. + 1.32 Ceturæ. RAB. Quasi copulatæ, unde suspicantur Hebræi eam esse Agar quæ, mortua Sara, de concubina transierit in uxorem, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse. ID. Filii autem Cæturæ, juxta historicos Hebræorum, occupaverunt Troconitidem, alii Traconitidem et Arabiam: quæ nunc vocatur Eidormo, usque ad maris Rubri terminos. Assurim. Ab Assurim Syrios quidam vocatos contendunt, et a plerisque filiis Abrahæ de Cetura occupatas esse Indiæ regiones.

Matthew 1:2Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. + 1.2 Abraham genuit Isaac: Isaac autem genuit Jacob. Ab eo congrue sit generationis exordium cui promissus est primum, in quo est benedictio omnium. Matthæus generationem incipit ab exordio promissionis. Et etiam usque in finem libri hæc agitur, ut qui ex hac generatione natus est, Deus et homo intelligatur. Ab initio ab eo cui primum facta est promissio fidei incipit, ut in hoc patre discant cui primum facta est promissio, qui et quales esse debeant qui volunt in ejus semine benedici. Matthæus generationem descendendo incipit vel computat: quia humanitatem Christi ostendit, per quam Deus ad homines descendit. Lucas ascendendo referens formam sacramenti aperit. A baptismo enim incipiens usque ad Deum ascendit, ostendens baptizatos ascendere ad hoc, ut sint filii Dei. Genuit. Matthæus ponit, genuit: qui naturæ filios tantum numerat. Lucas: Qui fuit: qui aliquos secundum legem vel per adoptionem filios interponit. Matthæus ponit genuit, et non generavit, forsitan ut ille cognosceretur in fine ostensus de quo dicitur: Ego hodie genui te Psal. 2.. Judam et fratres. Ideo solus Judas nominatim exprimitur, ut eum cognosceres qui ex ejus stirpe fuerat promissus. Fratres Judæ memorat prætermissis fratribus Isaac et Jacob: quia illi a populo Dei quasi alieni sunt repulsi: hi velut hæredes in libro vitæ scripti, et quasi patriarchæ duodecim, in quibus et numerus apostolorum signatur. Sed nominatim non exprimuntur, ne ultra numerum sacramenti generatio extendatur. In semine prædictorum patrum Christus intravit in Ægyptum quod præsagiens inimicus populum premebat, et non feminas, sed mares interimebat, ut eum exstingueret. De Juda Christus quem omnes gentes susceperunt: quo veniente jam Herodes alienigena principabatur.

Acts 7:8Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas. + 7.8 Testamentum circumcisionis. ID. Fœdus sive signum ideo factum, ut populus Isræl, etc., usque ad signatur vitandam esse jactationem gloriæ in circumcisione spiritali. Die octavo. RAB. Octo diebus mysterium circumcisionis nostræ ostenditur, qui per octavam Novi Testamenti (quæ in resurrectione Domini, et octo beatitudinibus continetur) a vitiis octava die circumcidimur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 25:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 25:18Genesis 25Genesis 25:20 →