The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 25 › Genesis 25:24

Genesis 25:24

Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. + 25.24 Jam tempus, etc. HIER. Ubi nos pilosum posuimus, in Hebræo habetur seyr ; unde Esau, sicut alibi legimus, seyr, id est pilosus dictus est. Protinus alter, etc. ISID. Hoc figuraliter factum etiam Judæis non credentibus notum est: qualiter populus Ecclesiæ populum Synagogæ superavit, et plebs Judæorum, tempore major, servivit minori populo Christianorum. BED. in hoc cap., tom. 2 In singulis quoque hoc dici potest. Duæ gentes et duo populi intra nos, sunt, scilicet vitiorum et virtutum; iste minor, ille major: plures enim sunt mali quam boni, et vitia plura virtutibus. Sed tamen populus populum superat, et major serviet minori, caro scilicet spiritui, et vitia virtutibus. Præcedit Esau, rufus, et totus ut pellis hispidus: deinde exit Jacob tenens plantam fratris; prior enim populus, prophetarum et Christi sanguine pollutus, peccati et nequitiæ squalore circumdatus: cujus minor plantam tenuit, quia majorem populum minor superavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when her days to be delivered were fulfilled, behold, there were twins in her womb.

In Context

23Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.] + 25.23 Qui respondens ait: Duæ gentes, etc. AUG. Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Isræl, id est, Jacob, minor filius superavit Idumæos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram IV Reg. 8. Tunc enim Idumæi rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.

25Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob.

Read all of Genesis 25

Cross References

Genesis 38:27Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens: + 38.27 Instante autem, etc. Quod primus, qui dicitur Zara, manum emisit, et obstetrix coccinum ligavit et ipso manu retrahente, posterior, qui vocatur Phares, manum porrexit, et nascendo præcessit, significavit quod Isræl in opere legis manum extenderet, et prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam contraheret: populus vero gentium postea prorumperet, ut essent primi novissimi, et novissimi primi.

Joshua 24:4et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 25:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 25:23Genesis 25Genesis 25:25 →