Genesis 38:27
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens: + 38.27 Instante autem, etc. Quod primus, qui dicitur Zara, manum emisit, et obstetrix coccinum ligavit et ipso manu retrahente, posterior, qui vocatur Phares, manum porrexit, et nascendo præcessit, significavit quod Isræl in opere legis manum extenderet, et prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam contraheret: populus vero gentium postea prorumperet, ut essent primi novissimi, et novissimi primi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it came to pass in the time of her travail, that, behold, twins were in her womb.
In Context
Cross References
Genesis 25:24Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. + 25.24 Jam tempus, etc. HIER. Ubi nos pilosum posuimus, in Hebræo habetur seyr ; unde Esau, sicut alibi legimus, seyr, id est pilosus dictus est. Protinus alter, etc. ISID. Hoc figuraliter factum etiam Judæis non credentibus notum est: qualiter populus Ecclesiæ populum Synagogæ superavit, et plebs Judæorum, tempore major, servivit minori populo Christianorum. BED. in hoc cap., tom. 2 In singulis quoque hoc dici potest. Duæ gentes et duo populi intra nos, sunt, scilicet vitiorum et virtutum; iste minor, ille major: plures enim sunt mali quam boni, et vitia plura virtutibus. Sed tamen populus populum superat, et major serviet minori, caro scilicet spiritui, et vitia virtutibus. Præcedit Esau, rufus, et totus ut pellis hispidus: deinde exit Jacob tenens plantam fratris; prior enim populus, prophetarum et Christi sanguine pollutus, peccati et nequitiæ squalore circumdatus: cujus minor plantam tenuit, quia majorem populum minor superavit.