bible.software › Genesis › Genesis 25 › Genesis 25:32
Genesis 25:32
Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Esau said, Behold, I am at the point to die: and what profit shall this birthright do to me?
In Context
31Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. + 25.31 Cui dixit Jacob, etc. ISID. Quod Esau primogenita propter escam fratri minori vendidit, et postea paterna benedictione sibi promissa privatus est, Judaicum populum significat: qui in Exodo primogenitus Dei filius appellatur, et propter sæculi lucra non solum primatus sui honorem amisit, sed et cœlestis regni præmium præparatum adipisci non meruit. Unde per exprobrationem dicitur Matth. 12: Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur gentibus, etc. Primogenitura autem vestis erat sacerdotalis, qua induti majores natu cum benedictione patris victimas Deo, velut pontifices, offerebant: hoc dono, terreni amoris desiderio, caruerunt Judæi, cum gloria futuri regni.
33Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. + 25.33 Juravit Esau, etc. GREG., lib. 30, Moral., c. 13 Sciendum autem quod nos quinque modis gulæ vitium tentat, etc., usque ad et non quæ edendi libido suggerit.
Read all of Genesis 25
Cross References
Job 21:15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum? + 21.15 Quis est Omnipotens? etc. Dixit enim insipiens in corde suo: Non est Deus. Et quid nobis prodest si oraverimus? Iniqui qui non Deum, sed exteriora dona quærunt, cum eadem sevientibus deesse conspiciunt, ipsi servire contemnunt.
Job 34:9Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 25:32