The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 25 › Genesis 25:33

Genesis 25:33

Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. + 25.33 Juravit Esau, etc. GREG., lib. 30, Moral., c. 13 Sciendum autem quod nos quinque modis gulæ vitium tentat, etc., usque ad et non quæ edendi libido suggerit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jacob said, Swear to me this day; and he sware unto him: and he sold his birthright unto Jacob.

In Context

32Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?

34Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

Read all of Genesis 25

Cross References

Genesis 14:22Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

Genesis 27:36At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? + 27.36 Juste vocatum est nomen ejus Jacob: Supplantavit enim me, etc. HIER. Jacob supplantator interpretatur. Ab eo igitur quod fratrem ante deceperit, allusit ad nomen, qui ideo ante Jacob vocatus est, quod in ortu plantam fratris apprehendit.

Mark 6:23et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. + 6.23 Et juravit. BEDA. Non excusatur a perjurio per juramentum. Ideo enim forte juravit, ut occasionem inveniret occidendi. Et si illa patris aut matris interitum postulasset, non utique concessisset Herodes.

Hebrews 12:16Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: + 12.16 Ne quis fornicator, etc. Hic quomodo contemplari debeant, ne qua radix amaritudinis germinet, ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat. Primitiva. Vel primogenita sua. Primitiva hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron, omnes primogeniti erant sacerdotes, sicut fuit Sem: et hæc erat magna dignitas, quia et de substantia et de hæreditate paterna majorem portionem sumebat. Vestiumque ornatu locupletior resplendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione fuit Esau, qui pro ventre dedit benedictionem. Cujus factum ideo commemorat, ut dehortetur ab illius similitudine.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 25:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 25:32Genesis 25Genesis 25:34 →