Job 34:9
Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he hath said, It profiteth a man nothing that he should delight himself with God.
In Context
8qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?
10Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
Cross References
Job 9:22Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit. + 9.22 Unum est quod locutus sum. Ibid. Vel innocens consumitur, etc., usque ad nostram duplam carnis et animæ destruat.
Job 21:14Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. + 21.14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis. GREG. Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se præbere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant. Scientiam viarum tuarum. Via Dei pax, humilitas, patientia est: quæ qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus.
Job 21:30quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Job 22:17Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
Job 35:3Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
Isaiah 58:3Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. + 58.3 Quare jejunavimus. Obliti sunt veteris historiæ, quod Dominus non respexit ad munera Cain, eo quod non recte dividebat cum fratre suo, cui charitatem Deo invidebat. Ecce in die. Jejunium Deo acceptum est, non solum a cibis, sed ab omnibus rebus illicitis abstinere. Repetitis. Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam.