Genesis 26:18
rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. + 26.18 Fodit alio puteos, etc. ISID. ex Greg. Isaac apud alienigenam gentem puteos fodit: in quo monemur ut in hac peregrinatione cogitationum profunda penetremus, et quosque veræ intelligentiæ aqua redeat, inquisitionis manus ad exhaurienda cordis terrena non torpescat. Allophyli insidiantes puteos replent, quia immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, molestias tentationum cogitationibus ingerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
Cross References
Genesis 21:31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. + 21.31 Idcirco vocatus est, etc. Duplex causa est cur appellatus sit in Hebræo Bersabee: vel quia septem agnas accepit Abimelech de manu Abrahæ. Septem enim dicuntur sabee, vel quia ibi juraverunt, sabaa enim significat juramentum. Si autem hanc causam supra hoc nomen legimus, per prolepsim dictum est; sicut Bethel, et Galgala, quæ, antequam haberent hæc vocabula, aliter vocabantur. Notandum ex prioribus et præsenti loco quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre. Alon Hebraice Latine quercus ut in Hebræo habetur, sed in Geraris, ubi Bersabee usque hodie oppidum est, quæ provincia ante non grande tempus ex divisione præsidum Palæstinæ Salutaris dicta est. Unde habitavit Abraham in terra Palæstinorum diebus multis.
Psalms 16:4Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. + 16.4 Vias duras. Ibid. Scilicet opera hominum: quas scilicet merentur opera hominum. Vel quas debent imitari homines, quibus iter vitiorum leve est, virtutum difficile. Vel, non est inventa, ita ut non loquatur, id est, ut non jactanter hæc dicam, vel, ut non peccem in lingua, quod est opus hominum. AUG. Vel, vias duras latronis, etc., usque ad postquam perrexi vias duras et perfeci gressus. 1
Zechariah 13:2Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra.