Genesis 46:1
Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 8:20Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. + 8.20 Et tollens, etc. AUG. Ingressa sunt in arcam munda et immunda animalia, sed post egressum non offeruntur Deo nisi munda. Quod vero ait: Non percutiam omnem animam viventem sicut feci, et addidit quæ largitate bonitas donat indignis, forte Novi Testamenti indulgentia figurata est, ut præterita ultio ad legis pertineat severitatem, hoc ad gratiæ bonitatem.
Genesis 21:14Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. + 21.14 Tollens panem. etc. ALC. EX BEDA, c. 21 Cum ergo Abraham ejiceret Agar, tollens panem, ideo humeris imposuit, etc. usque ad quia quidam de populo sub umbra ligni crucis refugium petituri sunt. Sumpsit panem et utrem aquæ. AUG. Q. in Gen. tom. 3 Quæritur quomodo imposuit in humeris puerum tam grandem? Nam qui fuerat antequam esset natus Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre; ludebat autem Ismæl cum Isaac quando Sara commota est, utique cum puero grandiusculo, qui jam fuerat ablactatus: profecto plus quam sedecim annorum fuit quando cum matre expulsus est. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; etiam sic amplius quam tredecim annorum puer humeris matris non potuit imponi; sed subaudiendum est, dedit puerum suum, etc. Imposuit scapulæ ejus. HIER. in Q. Hebr. Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismæl, et post ablactationem ejus cum matre expellitur. Apud Hebræos varia opinio est, aliis asserentibus quinto anno ablactationis tempus ejus statutum, aliis duodecimo. Nos igitur, ut breviorem eligamus ætatem, post decem et octo annos supputamus Ismælem ejectum cum matre, nec convenire jam adolescentem matris sedisse cervicibus. Verum est autem illud Hebrææ linguæ idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus. Romæ quoque usque hodie omnes filii infantes vocantur.
Genesis 21:33Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. + 21.33 Abraham vero, etc. AUG. Abraham sicut Stephanus dicit non acceperat hæreditatem ibi, nec spatium pedis. Sed intelligenda est hæreditas, quam Deus gratis daturus erat, non pretio empta. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis spatium quo fuerant septem agnæ datæ, quando Abimelech et Abraham sibi juraverunt.
Genesis 26:22Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. + 26.22 Latitudo. In Hebræo Rehobot , latitudines. Unde probatur illud quod supra cap. X dictum est: Ipse ædificavit Niniven et rabooth, id est, plateas ejus. Nunc dilatavit, etc. Dilatatus est Isaac, et replevit omnem terram scientia Trinitatis: et in toto orbe latitudinem Ecclesiæ collocavit, prius tamen in Judæa notus, et in Isræl nominatus: postea in omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18, id est apostolorum, qui per universum orbem foderunt puteos, et aqua omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti Matth. 18. Puteos Abraham, quos aperuit, sic vocavit sicut pater ejus: Moses enim et prophetæ apud nos suis nominibus appellantur, nec horum mutantur vocabula puteorum.
Genesis 28:13et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. + 28.13 Ego sum Dominus Deus Abraham, etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Genesis 31:53Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac: + 31.53 Juravit Jacob, etc. Per timorem scilicet quo timebat Deum, quem commendavit supra, dicens, Et timor, etc.