Genesis 26:8
Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. + 26.8 Cumque pertransissent, etc. ISID. A tempore Christi usque ad Constantini tempora non in conventu populorum, sed tanquam per latebras prædicabatur fides, in secreto congregabantur Christiani: tandem videntes Christiani principes sæculi per miracula Christi majestatem contemperatam humanæ infirmitati, ut possint sociari, et esse duo in carne una, jam in manifesto Christi et Ecclesiæ sacramentum prædicari permiserunt, et diu fuisse absconditum doluerunt. Vidit eum jocantem, etc. AUG. Quid sibi velit, in sacramento Christi et Ecclesiæ, etc., usque ad ut habitaret in nobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 5:28Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus: et de cœnaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius?
Proverbs 7:6De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi, + 7.6 De fenestra. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia deseruit angustam viam quæ ducit ad vitam.
Song of Solomon 2:9Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. + 2.9 Similis. Quia acute videt, et in altis montium habitat, velociter saltat. Unde et rarius a nobis videtur: semper ascendit a nativitate usque ad sinum patris. Similis. Et quamvis divinitate sua ita omnes transcendat, tamen factus est homo, pro me natus est de gentili et patriarcharum semine. In assumptione carnis et humanitate comparatur capreæ; in varietate virtutum et miraculorum hinnulo. Cervus flatu narium serpentem de cavernis extrahit, et superata pernicie veneni pabulo delectatur. Quoniam istis versiculis speculativæ vitæ sublimitas est expressa, restat activæ vitæ, quæ omni Ecclesiæ communis est, perfectionem ostendere. Unde sequitur. En ipse stat, etc. Post parietem. Paries, qui ab ejus aspectu nos seducit, mortalitatis conditio est, quam peccando meruimus, qui ita conditi sumus, ut si non peccaremus, omnes electi divinum lumen indefessi cerneremus: ad quod intuendum perpauci perfectiores, cum labore, fide purificati nunc pertingunt: sed in hoc pariete misericordia Dei fenestras et cancellos unde nos prospicere fecit, quia mentibus, quanquam oppressit, gratiam suæ cognitionis aperuit, et crebra nos suæ inspirationis luce respicit. Per cujus inspirationis prospectum, quia hoc maxime Deus agit, ut nos a temporalibus ad promerenda cœlestia provocet, recte subjungitur: En dilectus meus loquitur mihi, qui supra monuit filias Jerusalem ad custodiam meæ quietis: me ad colendas vineas mittit ostendens opportunitatem. Post parietem. Moraliter si feceris ædificationem tuam, Deus veniet post parietem tuum, prospiciens per fenestras, id est, per quinque sensus sollicite contuetur; ubi enim non prospicit sponsus, mors ascendit: unde Jeremias: Ecce mors ascendit per fenestras nostras Jer. 9.; per retia. Omnia retibus diaboli plena sunt, quibus capereris, nisi quia sponsus subjecit se retibus mundi qui eminenter, et conscindens viam faceret, ut dicas: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. Per fenestras. Sicut sol intrans per fenestras illuminat domum, ita Christus exemplo et admonitione apostolorum nos illuminavit. Sicut per cancellos, id est, per parva foramina parva lux intrat, sic obscura cognitio per prophetas.