The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 2 › Canticum Canticorum 2:9

Canticum Canticorum 2:9

Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. + 2.9 Similis. Quia acute videt, et in altis montium habitat, velociter saltat. Unde et rarius a nobis videtur: semper ascendit a nativitate usque ad sinum patris. Similis. Et quamvis divinitate sua ita omnes transcendat, tamen factus est homo, pro me natus est de gentili et patriarcharum semine. In assumptione carnis et humanitate comparatur capreæ; in varietate virtutum et miraculorum hinnulo. Cervus flatu narium serpentem de cavernis extrahit, et superata pernicie veneni pabulo delectatur. Quoniam istis versiculis speculativæ vitæ sublimitas est expressa, restat activæ vitæ, quæ omni Ecclesiæ communis est, perfectionem ostendere. Unde sequitur. En ipse stat, etc. Post parietem. Paries, qui ab ejus aspectu nos seducit, mortalitatis conditio est, quam peccando meruimus, qui ita conditi sumus, ut si non peccaremus, omnes electi divinum lumen indefessi cerneremus: ad quod intuendum perpauci perfectiores, cum labore, fide purificati nunc pertingunt: sed in hoc pariete misericordia Dei fenestras et cancellos unde nos prospicere fecit, quia mentibus, quanquam oppressit, gratiam suæ cognitionis aperuit, et crebra nos suæ inspirationis luce respicit. Per cujus inspirationis prospectum, quia hoc maxime Deus agit, ut nos a temporalibus ad promerenda cœlestia provocet, recte subjungitur: En dilectus meus loquitur mihi, qui supra monuit filias Jerusalem ad custodiam meæ quietis: me ad colendas vineas mittit ostendens opportunitatem. Post parietem. Moraliter si feceris ædificationem tuam, Deus veniet post parietem tuum, prospiciens per fenestras, id est, per quinque sensus sollicite contuetur; ubi enim non prospicit sponsus, mors ascendit: unde Jeremias: Ecce mors ascendit per fenestras nostras Jer. 9.; per retia. Omnia retibus diaboli plena sunt, quibus capereris, nisi quia sponsus subjecit se retibus mundi qui eminenter, et conscindens viam faceret, ut dicas: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. Per fenestras. Sicut sol intrans per fenestras illuminat domum, ita Christus exemplo et admonitione apostolorum nos illuminavit. Sicut per cancellos, id est, per parva foramina parva lux intrat, sic obscura cognitio per prophetas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My beloved is like a roe or a young hart: behold, he standeth behind our wall, he looketh forth at the windows, shewing himself through the lattice.

In Context

8Sponsa Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. + 2.8 Vox dilecti mei. Hac est quam audivi adjurantem filias Jerusalem ne me suscitarent: gaudeo consolatoriam ejus vocem audiens, cum ejus faciem nondum video; tamen sublevato ad cœlum animo, aliquam suavitatem futuræ beatitudinis prægusto, etiam in hoc præsenti. Saliens in montibus. Salit in montibus, et quasi pedes ponit, quo signo ibi fuisse dignoscitur, quia eum per passionem et vitæ conversationem imitatur. Saltum fecit de cœlo in uterum, de utero in præsepe, de præsepi in crucem, de cruce in sepulcrum, de sepulcro rediit in cœlum. Ipse est qui elevatus est super omnes montes et colles, id est, sanctorum tam majorum quam minorum altitudines. Transiliens colles. In collibus non apparent signa pedum, sed umbram supervolantis susceperunt: quia etsi non ut illi majores, tamen aliquatenus imitantur et ab eo visitantur, Montes et colles sunt, qui generalem Ecclesiæ conversationem quasi floridam camporum planitiem, singulari mentis puritate transcendunt, et ab infimis recedentes vicinius superna contemplantur. In quibus salit, quia corda sublimium crebra visitatione illustrat; et non manet, sed salit et transilit: quia hæc dulcedo contemplationis brevis est et rara, propter gravedinem carnis, quia terrena inhabitatio aggravat sensum multa cogitantem.

10En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: + 2.10 Surge propera. Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat. Surge propera. GREG. Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia præsentis vitæ torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttæ sunt necessariæ, ut pluvia prædicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim apparent flores in terra, quando de æterna beatitudinis vita quædam suavitatis primordia prægustare anima cœperit quæ jam in floribus odoratur exiens, quæ postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Tempus amputationis advenit. Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animæ pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quæ valent, uberius fructum ferant. Ideo surge, quia ego patiens pro te fluctus sedavi. Veni. Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulæ prædicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet ut prædices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi.

Read all of Canticum Canticorum 2

Cross References

Judges 5:28Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus: et de cœnaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius?

Proverbs 5:19Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter. + 5.19 Cerva charissima. Vel gratissima, ut quidem codices habent, sancta est Ecclesia, etc., usque ad, contra hæreticorum fraudes instruimur. Amore, etc. Non uxorio amori insistere docet; sed ne prima vivente aliam ducas, vel meretrici unquam socieris.

Song of Solomon 8:14Sponsa Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.] + 8.14 Fuge, dilecte. Annuens Ecclesia, respondet: Quandiu vis, abesto: differ præsentiam tuam; ego spe longanimi quidquid præceperis, patiar vel faciam. Fuge, dilecte. Non optando loquitur, quis enim oportet eum, quem diligit, fugere? sed memor suæ conditionis, illius voluntati consentit. Fuge, dilecte. Quasi: Tu quidem, qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane. Hoc clamat Ecclesia Domino spiritu prophetico, postquam mortem et resurrectionem Domini ascensionemque descripsit. Fugere nos dicitur, quando id quod reminisci volumus, non occurrit: quando id quod volumus, memoria non tenemus. Assimilare. Ita fuge, ut creberrime per gratiam compunctionis fidelium cordibus appareas; qui sunt montes aromatum, quia despectis omnibus cupiditatibus, et purgatis vitiis, amore cœlestium tenentur, et virtutum odore fragrant, et bonus odor Christi sunt.

John 5:39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:

John 12:41Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

2 Corinthians 3:13et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 2:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 2:8Canticum Canticorum 2Canticum Canticorum 2:10 →