The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 26 › Genesis 26:7

Genesis 26:7

Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the men of the place asked him of his wife; and he said, She is my sister: for he feared to say, She is my wife; lest, said he, the men of the place should kill me for Rebekah; because she was fair to look upon.

In Context

6Mansit itaque Isaac in Geraris.

8Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. + 26.8 Cumque pertransissent, etc. ISID. A tempore Christi usque ad Constantini tempora non in conventu populorum, sed tanquam per latebras prædicabatur fides, in secreto congregabantur Christiani: tandem videntes Christiani principes sæculi per miracula Christi majestatem contemperatam humanæ infirmitati, ut possint sociari, et esse duo in carne una, jam in manifesto Christi et Ecclesiæ sacramentum prædicari permiserunt, et diu fuisse absconditum doluerunt. Vidit eum jocantem, etc. AUG. Quid sibi velit, in sacramento Christi et Ecclesiæ, etc., usque ad ut habitaret in nobis.

Read all of Genesis 26

Cross References

Genesis 12:13Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. + 12.13 Dic ergo, obsecro, etc. AUG. lib. XVI de Civ., c. 19 Quæritur cur patriarcha voluit mentiri, etc., usque ad et vitam suam et uxoris pudicitiam.

Genesis 20:2Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. + 20.2 Dixitque de Sara, etc. AUG. Quæri solet quomodo in illa ætate Abraham pro Saræ pulchritudine periclitari timuerit: sed formæ illius vis miranda est, quæ adhuc amari poterat. Dixitque de Sara, etc. ISID., in Gen., tom. 6 Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, etc., usque ad Nolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in cœlis est. Dixitque, etc. AUG. Quod dicitur Abimelech pro Sara, Et peperci tibi ne peccares in me, advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahæ, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quæ putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata.

Genesis 20:12alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. + 20.12 Alias autem, etc. HIERON. Quoniam in Hebræo habetur vegam id est, etiam vere soror mea est, filia patris mei, sed non filia matris meæ, et sonat magis quod soror Abrahæ fuerit. In excusationem dicimus nondum tales nuptias lege prohibitas. Filia patris. Alia translatio, apertius, a patre, et non ex matre; erat enim filia Aran fratris Abrahæ, soror Lot.

Proverbs 29:25Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.

Ephesians 5:25Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 26:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 26:6Genesis 26Genesis 26:8 →