Genesis 27:15
Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: + 27.15 Et vestibus Esau, etc. HIER. In hoc loco tradunt Hebræi primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit:
Cross References
Genesis 27:27Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. + 27.27 Benedicens, ait, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quæ major foras exiens reliquit intus. GREG., ibid. Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quæ ventura erant prævidit, et qui præsens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judæi, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. 2, Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, In Bethlehem. Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret prævidebat, sed quod præsens assisteret nesciebat. Sic Judæorum populus prophetiæ mysteria accepit, sed cæcos oculos in contemplatione tenuit, quia præsentem non vidit, de quo multa in futuro prævidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. GREG., hom. 10 in Ezech., tom. 2 Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in activæ vitæ opera pinguescit. Sequitur:
Luke 20:46Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, + 20.46 Attendite a scribis. Duplici ratione jubemur attendere a vanæ gloriæ cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflammemur. Et amant salutationes in foro. Non salutari in foro, nec primas sedes vetat eis quibus debentur ex ordine officii, sed eis qui indebite amant. Animum enim, non gradum redarguit. Nec vero caret culpa, si is fori litibus interesse velit, qui desiderat sedere in cathedra Moysi. Qui devorant, etc. Marcus: Sub obtentu prolixæ orationis, qui ut religiosiores appareant, prolixius orant, ubi ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni laudes et pecunias accipiant, quorum oratio fit in peccatum, ut non solum pro aliis non possint intercedere, sed nec sibi ad salutem proficere, imo pro ipsis orationibus magis damnabuntur. Hi accipient damnationem. In hoc insinuat illos etiam, qui in angulis stantes orant, ut videantur ab hominibus, damnationem quidem mereri, sed istos majorem.