Luke 20:46
Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, + 20.46 Attendite a scribis. Duplici ratione jubemur attendere a vanæ gloriæ cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflammemur. Et amant salutationes in foro. Non salutari in foro, nec primas sedes vetat eis quibus debentur ex ordine officii, sed eis qui indebite amant. Animum enim, non gradum redarguit. Nec vero caret culpa, si is fori litibus interesse velit, qui desiderat sedere in cathedra Moysi. Qui devorant, etc. Marcus: Sub obtentu prolixæ orationis, qui ut religiosiores appareant, prolixius orant, ubi ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni laudes et pecunias accipiant, quorum oratio fit in peccatum, ut non solum pro aliis non possint intercedere, sed nec sibi ad salutem proficere, imo pro ipsis orationibus magis damnabuntur. Hi accipient damnationem. In hoc insinuat illos etiam, qui in angulis stantes orant, ut videantur ab hominibus, damnationem quidem mereri, sed istos majorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
47qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.
Cross References
Matthew 16:6Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. + 16.6 A fermento. Fermentum est perversa doctrina, quæ vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.
Mark 8:15Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
Luke 11:43Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
Luke 14:7Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: + 14.7 Dicebat autem. Postquam convicerat illos de avaritia et violatione sabbati, incipit docere de Evangelica gratia illos qui aderant idonei, invitans illos ad humilitatem contra tumorem quem habebant in lege Pharisæi, vel intendens in doctrina sua quomodo debeant accubitus in Ecclesia eligere.
Philippians 2:3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, + 2.3 Nihil per contentionem. Nota contentiones fuisse inter eos. Superiores, etc. Vere hoc existimandum, quia potest esse in alio aliquid occultum, quo superior sit, etiam si bonum nostrum, quo videmur superiores esse, non sit occultum.
3 John 1:9Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos: + 1.9 Scripsissem forsitan, etc. Perseverare debes in eleemosyna, quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi, sed etiam toti Ecclesiæ scripsissem de commendatione eleemosynæ, sed hac necessitate dimisi, quia Diotrephes non curat nostram auctoritatem. Diotrephes hæresiarcha illius temporis nova docendo principatum sibi usurpabat. Diotrephes interpretatur speciose insulsus, sive decor insaniens, ut perfidiam cordis etiam nomine signet. Ecclesiæ. Illi Ecclesiæ, quæ forsitan, id est dubitative est Ecclesia, et ut per observationem eleemosynæ mereretur perfecta fieri Ecclesia, scripsissem.