Genesis 27:14
Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. + 27.14 Paravit illa cibos, etc. ISID. Mystice. Per delectabiles escas quæ de hædis præparantur Isaac, intelligimus pœnitentiæ opera, etc., usque ad peccata præterita ante oculos mentis sæpe producit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 27:4fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Genesis 27:9et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
Genesis 27:31coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.
Proverbs 23:2Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam.