bible.software › Genesis › Genesis 27 › Genesis 27:26
Genesis 27:26
dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And his father Isaac said unto him, Come near now, and kiss me, my son.
In Context
25At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, + 27.25 Quos cum oblatos comedisset, etc. Mystice. Postquam Isaac cibum sumpsit, Jacob obtulit ei vinum: sic per cibum activæ vitæ opera designantur; per vinum, quod mentes alienat, contemplativa accipitur, quæ ab amore sæculi mentes electorum alienas facit. Post cibum et potum. Jacob benedicitur, quia illi benedictionem cœlestem a Deo percipiunt qui eum usque in finem bonis operibus placare student.
27Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. + 27.27 Benedicens, ait, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quæ major foras exiens reliquit intus. GREG., ibid. Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quæ ventura erant prævidit, et qui præsens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judæi, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. 2, Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, In Bethlehem. Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret prævidebat, sed quod præsens assisteret nesciebat. Sic Judæorum populus prophetiæ mysteria accepit, sed cæcos oculos in contemplatione tenuit, quia præsentem non vidit, de quo multa in futuro prævidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. GREG., hom. 10 in Ezech., tom. 2 Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in activæ vitæ opera pinguescit. Sequitur:
Read all of Genesis 27
Cross References
Genesis 29:11Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, + 29.11 Osculatus est eam. AUG. Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hodie fit in multis locis. Sed quæri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem? Ergo intelligendum est: aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Jacob indicaverit quis esset.
Song of Solomon 1:2fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te. + 1.2 Oleum effusum nomen tuum. Ideo etiam desidero osculum, quia nomen tuum est oleum, etc. Sponsus a patre ad sponsam venit unctus, ut et sponsam ungat. A chrisma Christus, id est, ab unctione unctus; quod nomen per gratiam Spiritus sancti in baptismate funditur in cunctos fideles. Nondum possum teipsum amplecti, nomen tuum interea ex desiderio tui mecum pernoctabit. Nomen Jesu venit in mundum, et statim prædicatur. Oleum effusum, id est, in universa terra Christi nomen prædicatur; nunc Moysi nomen auditur in gentibus, quod prius Judææ tantum claudebatur angustiis. Ideo adolescentulæ dilexerunt te. Hæc dicens, adolescentulas conspicit, quæ dum prius loqueretur, non aderant, sed in precibus mediis ingreditur adolescentularum chorus et sponsæ laudatur eloquiis. Universæ Ecclesiæ, quæ unam catholicam Ecclesiam faciunt, adolescentulæ sunt: non vetustæ per culpam, sed novellæ per gratiam, non senio steriles, sed ætate mentis ad spiritualem congruæ fecunditatem. Et quia oleo tuæ gratiæ omnes dolores criminum evacuasti, Ideo adolescentulæ, etc.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 27:26