The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 1 › Canticum Canticorum 1:2

Canticum Canticorum 1:2

fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te. + 1.2 Oleum effusum nomen tuum. Ideo etiam desidero osculum, quia nomen tuum est oleum, etc. Sponsus a patre ad sponsam venit unctus, ut et sponsam ungat. A chrisma Christus, id est, ab unctione unctus; quod nomen per gratiam Spiritus sancti in baptismate funditur in cunctos fideles. Nondum possum teipsum amplecti, nomen tuum interea ex desiderio tui mecum pernoctabit. Nomen Jesu venit in mundum, et statim prædicatur. Oleum effusum, id est, in universa terra Christi nomen prædicatur; nunc Moysi nomen auditur in gentibus, quod prius Judææ tantum claudebatur angustiis. Ideo adolescentulæ dilexerunt te. Hæc dicens, adolescentulas conspicit, quæ dum prius loqueretur, non aderant, sed in precibus mediis ingreditur adolescentularum chorus et sponsæ laudatur eloquiis. Universæ Ecclesiæ, quæ unam catholicam Ecclesiam faciunt, adolescentulæ sunt: non vetustæ per culpam, sed novellæ per gratiam, non senio steriles, sed ætate mentis ad spiritualem congruæ fecunditatem. Et quia oleo tuæ gratiæ omnes dolores criminum evacuasti, Ideo adolescentulæ, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let him kiss me with the kisses of his mouth: for thy love is better than wine.

In Context

1[ Sponsa Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino, + 1.1 Præfatio Salomon filius David regis Isræl juxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit. Quorum primus est misle, quem Græci, Latini proverbia nominant, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostendit: ipsam autem veritatem ad intelligendum ingenio legentium reservavit. Secundum librum coheleth vocavit, qui Græce vocatur, Latine concionator: eo quod conciones non solum spiritualiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigantur, docens, omnia quæ in mundo cernimus, vana esse et brevia: et ob hoc minime appetenda. Tertium librum sir hassirim prænotavit: qui in Latinam linguam vertitur in Cantica canticorum. Ubi per epithalamicum carmen conjunctionem Christi et Ecclesiæ mystice canit. Dicitur autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis præferatur. Sicut in lege quædam dicuntur sancta, quibus majora sunt sancta sanctorum. In his quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primis namque ethicam, id est moralem, post hoc physicam, quæ qualitatem naturæ comprehendit, ad ultimum theoricam, id est contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens, per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum, et doctrinæ cœlestis institutionem succinctis verbis, brevibus sententiis coaptat. Sunt autem Proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, quæ aliter quam dicuntur, intelliguntur: plus in virtute sententiarum, quam in sono verborum habent; quæ Græci vocant. Ecclesiastes rerum naturas discutiens, cuncta in mundo vana et caduca esse deprehendit, rerumque omnium fragilitate conspecta, renuntiari mundo admonuit. In Canticis canticorum supergressus visibilia, atque contemplans ea quæ sunt cœlestia, vel divina, sub specie sponsi sponsæque, Christi Ecclesiæque unitatem declarat, atque animam ad amorem cœlestium excitans, perveniendum ad consortium Dei provocat. Illud vero non est putandum, quod ab auditoribus nostris traditur, apud Hebræos hanc fuisse conversationem, ne cuiquam hunc librum legere permitterent, nisi viro jam perfectæ scientiæ et roboratæ fidei in peritia: ne tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam textus ad concupiscentias corporales converteret. Salomon, id est pacificus, quia in regno ejus pax per quam futura pax Ecclesiæ figurabatur, Idida, id est dilectus, et significat illum de quo dicitur: Speciosus forma præ filiis hominum: propterea benedixit te Deus in æternum Psal. 44.. Ecclesiastes, id est concionator, et significat illum, qui rationabiliter erat allocuturus, et congregaturus Ecclesiam. Juxta numerum vocabulorum, tres fecit libros: Proverbia, in quo libro docet parvulos non tam ætate quam sapientia, de æquanimi conversatione in mundo, scilicet qualiter licite possint uti temporalibus; Ecclesiasten, in quo instruit homines provectioris ætatis ad contemptum caducorum; Cantica canticorum, scilicet hoc opus, in quo virum consummatum docet de solo amore Dei, ut requiescat inter brachia sponsi. Unde et Canticum canticorum dicitur sua dignitate omnia alia excellens cantica. Per illa quippe vitantur vitia, cavetur hostis: per ista locupletamur virtutibus, Domino conjungimur. Simili ordine etiam philosophi institutiones suas ponunt. Primum ethicam docent, postea physicam, et quem in his profecisse vident, ad theoricam usque perducunt. Materia, sponsus et sponsa, id est caput et Ecclesia. Et modus, quali desiderio membra capiti cohæreant, et ei placere contendant, et quæ dona ab illo, vel in præsenti accipiant, vel in futuro exspectent, et quali affectione sponsus Ecclesiam diligat, eam laudans, et admonens, et confortans. Finis est dilectio Dei. Quatuor mihi in hoc opere invenisse videor personas, sponsum et sodales ipsius, sponsam et adolescentulas cum ea. Alia a sponso, alia dicuntur a sponsa: nonnulla a juvenculis, quædam a sodalibus sponsi. Congruum quippe est ut in initiis sit adolescentularum multitudo cum sponsa, juvenum turba cum sponso. Sponsum, Christum intellige, sponsam Ecclesiam sine macula et ruga. Angelos vero, et eos qui pervenerunt in virum perfectum, intellige amicos sponsi. Adolescentulæ, sunt sponsarum incipientium turbæ, juxta modum quemdam salutem adeptæ. Ex hoc autem libro Gentiles sibi epithalamium vindicarunt, et istius generis carmen assumptum est. Si vis ascendere ad Canticum canticorum, necesse est de Ægypto egredi, ut post transitum maris Rubri, submersis inimicis, primum possis canere canticum: Cantemus Domino, gloriose enim, etc. Exod. 15.. Sed quia adhuc longe es a Cantico canticorum, perambula terram deserti spiritualiter, et consequenter Jordanis ad ripam constitutus, secundum canticum canas, Audite cœli quæ loquor, etc. Deut. 31.. Et cum universa transieris, ad altiora conscende, ut possis anima decora cum sponso, et hoc canere Canticum canticorum. Notandum quod sponsa semper in domo, vel in lectulo, vel in aliquo interiori loco cum sponso manere concupiscit: quod mulieribus congruit. Ipse quod masculorum est, ad forinseca vinearum, vel ad hujusmodi opera amicam evocat: quia nimirum Ecclesia, si posset fieri in tranquillitate pacis Domino sobolem educare desiderat. At ipse in præsenti eam crebris persecutionibus exercet, quo mundior ad æterna perveniat, ne si prospera contingant, incolatu præsentis sæculi vel exsilii delectata, minus ad cœlestem suspiret patriam. Synagoga congregatio, quod et lapidum: Ecclesia convocatio, quod rationabilium. Utraque autem hæc portio justorum in eadem fide Christi et dilectione diversis temporibus, illa exspectando venturum, ista suscipiendo præsentem, consors effecta est. Omnes animæ motiones, universitatis conditor Deus creavit ad bonum: sed usu nostro sæpe fit, ut res quæ per naturam bonæ sunt, dum male his abutimur, nos ad peccatum deducant. Unus ex animæ motibus amor est, quo bene utimur si sapientiam amemus, et veritatem: Male autem si carnem aut sanguinem. Tu igitur ut spiritualis audi spiritualiter amatoria verba cantici cantari, et disce motum animæ tuæ et naturalis amoris incendium ad meliora transferre. Osculetur me osculo oris sui. Vox præcedentium adventum Christi qui orant ad patrem sponsi, id est Christi. In mediis precibus exauditur, et videns sponsum ad ipsum loquitur: Tangat me dulcedine præsentiæ suæ, quam a prophetis sæpius promissam audivi, et velut osculum afferens, etiam mei oris attactum suscipiat; id est, interrogantem me de via salutis audiat, et utraque unum faciens, osculum pacis afferat. Osculari pro pacificari ponitur, ad similitudinem illorum qui propter discordiam a dominis suis recesserunt, sed redeuntes se invicem osculantur, et perfecte pacificantur, sic Synagoga genus humanum a Deo per peccatum remotum, optat reconciliari per incarnationem Filii. Quot præcepta ex ejus prædicatione cognoscit, quasi tot oris ejus oscula suscipit. Loquitur more amantis, quæ præ fervore dilectionis ordinem loquendi non valet observare. Sicut enim in osculo duo corpora diversa junguntur, sic in incarnatione Filii duæ substantiæ divinitatis et humanitatis penitus diversæ inseparabili conjunctione uniuntur. Meliora sunt. Ubera sponsi Christi nominat, quod muliebre est, ut ipso carminis initio figurate se loqui manifestet. Ideo desidero osculum, quod est etiam redemptio mea; quia instructiones tuæ, quæ sunt lac et nutrimenta puerorum, sunt meliores aliis doctrinis, quæ non fovent, sed occidunt simplices: sicut vinum enecat parvulos. Unguentorum odoribus opinio solet signari virtutum.

3Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. + 1.3 Trahe me post te. Respondent adolescentulæ: Trahe me post te. Sponsa non post tergum sequitur, sed sponsi juncta lateri, famulæ post eam ingrediuntur. Trahe me post te. Hucusque vox exspectantium incarnationem Salvatoris, et dona ipsius commendantium: hinc subinfertur vox illorum, qui post tempora incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret, et osculum offerret rogabat; hæc non ad se ultra eum descendere taliter flagitat, sed ipsa potius ad cœlos sequi desiderat: quod quia per se non posse fieri conspicit, ejus ducatum implorat, ad quem venire desiderat. In odorem unguentorum. In consideratione miraculorum. Introduxit me rex, etc. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad juvenculas, et nuntiat illis: Introduxit me. Vel, per spem in æternam beatitudinem induxit, pluraliter, pro omnimoda bonorum copia, quasi jam dulcedinem regni cœlestis prælibavi, quæ mihi in cœlis parata sunt, ipso revelante cognovi: moxque ad eum conversa, qui sibi hoc revelat, gratias agit pro beneficiis. Quatuor sunt in domo: porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam, fidem: per ascensum, spem: per triclinium charitatem: per cubiculum, ipsam beatitudinem intelligimus. Exsultabimus et lætabimur. Quasi diceret: Non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus, sed te: memores per omnia quanta pietate austeritatem legis, gratia fidei evangelicæ mitigare dignatus es: ideo non in nobis, sed in te exsultabimus, quia recti omnes diligunt te, et super omnia diligendum didicerunt. Rursus in penetrale sponsa ingressa, adolescentulæ, dum illius præstolantur adventum, læte concinunt pro sponsæ perfectione. Memores uberum. Et recti diligunt, ad sponsæ commendationem refertur. Memores uberum, etc. Illa quæ major est jam tuorum lacte uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus, sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum, Recti diligunt te. Recti, omnes qui sunt recti corde super omnia te diligunt, nec recti sunt qui tuo amori aliquid præponunt, a quo solo habent quidquid boni habent. Recti diligunt. Frustra se conditorem diligere credunt, qui ejus monita contemnunt. Vere justi, nec actu, nec cogitatu, nec dicto Deum violant.

Read all of Canticum Canticorum 1

Cross References

Genesis 29:11Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, + 29.11 Osculatus est eam. AUG. Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hodie fit in multis locis. Sed quæri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem? Ergo intelligendum est: aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Jacob indicaverit quis esset.

Psalms 2:12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. + 2.12 Nequando irascatur. Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa, id est, Christo sublati, vel de bona operatione. 1

Psalms 63:3Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. + 63.3 Protexisti me. AUG. Hoc in capite factum, quod et membra experiuntur: hoc exemplo reliqui firmantur. 1

Song of Solomon 2:4Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem. + 2.4 Introduxit me. Hæc refectio quantæ dulcedinis, quantæ sit virtutis, ostenditur, cum subdit, Introduxit me. Id est, spe futuræ gloriæ adeo lætificavit, ut jam sæculi non sentiam labores. Introduxit. AMBR. Quam cito guttur meum dulcedinem gratiæ ejus attigit, ita me recreatam spiritu et ab amore terrenorum in superna translatam sentio, ac si in cellam vinariam introducta, novi sim meri odore et poculo refecta. Typice per vinum gratia Spiritus sancti notatur; Cella vinaria est Ecclesia, in cujus unitate tantum dari solet et accipi Spiritus sanctus; quam Ecclesiam de toto orbe collectam, Deus in unam sibi domum fabricavit, quam Spiritus sanctus suis charismatibus consecravit. Quæ fabrica, quia in charitatis maximæ fundamento ipso operante consistit, recte subditur: Ordinavit in me charitatem. Multorum charitas inordinata est, quod in primo est, ponunt tertium, vel quartum. Primo, Deus diligendus est; secundo, parentes; inde filii, post domestici, qui etiam, si boni sunt, malis filiis præponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cujuscunque dilectionem, proprium ponit. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut teipsum Marc. 12.. Inimicos non ex tota virtute, non sicut teipsum, sed simpliciter: sufficit enim quod diligimus, et non odio habemus. Vel, ipse prior dilexit me, et diligendo, ut eum amare nossem, donavit. Vel, ordinavit, id est, ordinata charitate, mea singula membra, id est, electos omnes, sibi copulavit; eminentiora ampliori affectu complectitur. Quantum charitas mentem quam perfecte absorbuerit ab amore infirmorum sustollat ostendit, cum subditur:

Song of Solomon 5:16Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem. + 5.16 Guttur illius suavissimum, etc. Id est, internus sapor et dulcedo verborum Christi, quam pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt, Aliter: Sicut per guttur ad labia vitalis flatus, ut loqui valeant, procedit, sic in labiis Domini verba quæ dicebat. In gutture vero potest occulta dispositio bonitatis ejus intelligi, qua factum est, ut nobis foras loqueretur. Totus, id est Deus et homo; desideralibis, non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem ab ipso initio conceptionis, usque ad triumphum passionis, resurrectionis, ascensionis. Talis est dilectus. Quasi: Et necesse est si amas eum, et vis ab eo amari, ut eum intelligas talem, et tali affectione ei cohæreas. Filiæ Jerusalem. Pro decore carminis variantur personæ colloquentium: sed eadem Christi Ecclesia notatur et nomine sponsæ, et nomine filiarum. Cum ad patriam cœlestem suspirat, filia: cum nihil nisi Deum curat audire vel loqui, sponsa dicitur.

Song of Solomon 7:9Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. + 7.9 Dignum dilecto meo. Verbum, quod in ore meo dilectus posuit, tantæ est sublimitatis, quod non per alium quam per ipsum sponsum mundo debuit prædicari: quia non est alius inventus, qui solveret librum, et ab illo susceperunt alii, Christus quasi potavit, quia, docente divinitate, cito in perfectione scientiæ profecit, et libenter passionem sustinuit, membra non eodem modo. Dum sponsus laudat guttur sponsæ, illa intelligens in gutture verbum, per quod salus datur mundo, designari: ex magno amore verbum dispensare volens, rapit verba ab ore sponsi, ille vino optimo eam comparavit, hæc subjecit, Dignum dilecto meo. Ad ruminandum. Non ita facile ad potandum, quod ille prius orans aliis porrexerit, sed cum labore et studio meditandum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 1:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 1:1Canticum Canticorum 1Canticum Canticorum 1:3 →