Genesis 29:11
Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, + 29.11 Osculatus est eam. AUG. Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hodie fit in multis locis. Sed quæri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem? Ergo intelligendum est: aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Jacob indicaverit quis esset.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jacob kissed Rachel, and lifted up his voice, and wept.
In Context
Cross References
Genesis 27:26dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
Genesis 33:4Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit.
Genesis 45:2Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.
Exodus 4:27Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. + 4.27 Dixitque Dominus, etc. ORIG., hom. 32. Occurrit Aaron Moysi, et exivit de Ægypto. Sed interest ubi occurrat Mosi, cujus os aperiendum est a Domino: occurrit autem in montem Dei. Merito os ejus aperitur, qui occurrit in montem Dei. Petrus, Jacobus et Joannes in monte et transfiguratum Dominum Jesum videre meruerunt, et Mosen et Eliam cum ipso in gloria. Tu quoque, nisi ascenderis montem Dei, et ibi occurreris Mosi, id est nisi excelsum legis ascensum ascenderis, nisi spiritalis intelligentiæ cacumen invaseris, non est ostium apertum a Domino. Si in humili loco litteræ steteris, non occurristi Mosi in montem Dei; non os tuum aperuit Deus, neque instruxit quæ te oporteat loqui; nisi Aaron Moysi in monte occurrisset, nisi ejus sensum vidisset arduum, non ei loqueretur verba Dei, neque virtutem signorum tradidisset, neque participem tanti mysterii concivisset.
Romans 16:16Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi. + 16.16 Christi. Id est quæ in Christo confidunt, non in alia re.