Genesis 27:36
At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? + 27.36 Juste vocatum est nomen ejus Jacob: Supplantavit enim me, etc. HIER. Jacob supplantator interpretatur. Ab eo igitur quod fratrem ante deceperit, allusit ad nomen, qui ideo ante Jacob vocatus est, quod in ortu plantam fratris apprehendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
Cross References
Genesis 25:31Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. + 25.31 Cui dixit Jacob, etc. ISID. Quod Esau primogenita propter escam fratri minori vendidit, et postea paterna benedictione sibi promissa privatus est, Judaicum populum significat: qui in Exodo primogenitus Dei filius appellatur, et propter sæculi lucra non solum primatus sui honorem amisit, sed et cœlestis regni præmium præparatum adipisci non meruit. Unde per exprobrationem dicitur Matth. 12: Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur gentibus, etc. Primogenitura autem vestis erat sacerdotalis, qua induti majores natu cum benedictione patris victimas Deo, velut pontifices, offerebant: hoc dono, terreni amoris desiderio, caruerunt Judæi, cum gloria futuri regni.
Genesis 32:28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? + 32.28 Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.