Genesis 27:37
Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 25:23Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.] + 25.23 Qui respondens ait: Duæ gentes, etc. AUG. Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Isræl, id est, Jacob, minor filius superavit Idumæos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram IV Reg. 8. Tunc enim Idumæi rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.
2 Samuel 8:14et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
Romans 9:10Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. + 9.10 Non solum autem illa. Sara habuit promissionem, sed et Rebecca habuit promissionem, habens scilicet duos filios ex uno concubitu Isaac patris nostri. Ex uno concubitu dicit, ne videantur merita parentum differentia in generatis, sed patris, id est institutoris nostri, quem imitemur, si volumus esse filii Dei. Promissio facta Saræ ostendit quod propter genus nullus salvatur. Ista autem promissio facta Rebeccæ, ostendit quod propter nullum meritum suum vel parentum aliquis eligutur, sed sola gratia.