Genesis 27:3
Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, + 27.3 Sume arma, etc. Isaac diligebat Esau, quia de venatione ejus vescebatur. Rebecca diligebat Jacob, Isaac Deum; Rebecca autem præscientiam Dei figurat, quia diligebat Deus populum Judæorum, eo quod assidue eorum oblationibus placabatur. Sed præsciens populum gentium multo meliorem futurum, per præscientiæ suæ gratiam amplius diligebat. Esau in venatione morante, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet et benediceretur, mater Jacob ad benedictionem percipiendam patri applicuit: quia adhuc Judæi in legalibus morantur, et ad fidem Christi tarde occurrunt, mater gratia gentiles fidem avide suscipientes ad percipiendam benedictionem Judæis debitam obtulit. Qualiter autem benedictionis donum promeruerint, testantur opera Jacob, quæ pro benedictione suscipienda gessit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 10:9et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. + 10.9 Robustus venator. ALC. Id est, hominum oppressor et exstinctor, quos allexit ut turrem contra Deum construerent.
Genesis 25:28Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
1 Corinthians 6:12Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. + 6.12 Omnia mihi licent. Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit. Quasi: Licita sunt, sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi suo potestate judicis: vel, nolo esse sub dominio alicujus rei, ut causa ejus fratrem offendam.