Genesis 28:10
Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran. + 28.10 Igitur egressus Jacob, etc. GREG., lib. V Moral., c. 11, tom. 1 In itinere dormire, etc., usque ad quoniam suavis est Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jacob went out from Beer-sheba, and went toward Haran.
In Context
Cross References
Genesis 11:31Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. + 11.31 In Ur Chaldæorum. HIERON. In Hebræo in Ur Chesdim id est, in igne Chaldæorum. Hic fabulantur Hebræi quod Abram in ignem sit missus, quia ignem noluit adorare, quem Chaldæi colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriæ igne effugerit. Unde ad eum dicitur: Ego sum qui eduxi te de Ur Chaldæorum. Aram patris Melchæ. Ibid. Idem pater utriusque. Aram filius Thare, frater Abræ et Nachor, duas filias genuit, Melcham et Sarai, cognomento Jescham. Melcham duxit Nachor, et Sarai Abram. Nondum enim inter patruos et neptes nuptiæ fuerant prohibitæ, quæ in principio etiam inter fratres et sorores sunt celebratæ. Tulit itaque Thare Abram, etc., usque, facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. AUG. Prius dicitur, quod cum esset Thare septuaginta annorum genuit Abram, et postea cum omnibus suis mansit in Charan, et mortuus est. Et dictum est Abræ ut exiret de Charan, et exivit cum esset septuaginta quinque annorum. Sed per recapitulationem ostenditur vivo patre Dominum præcepisse, etc., usque ad a quo Judæi dicti propter regiam tribum.
Genesis 35:1Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
Hosea 12:12Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit.
Acts 25:13Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum.