Genesis 35:1
Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. + 12.8 Bethel. RAB. Interpretatur domus Dei, quæ post Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai. Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitæ circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, cœlestem properant civitatem.
Genesis 16:8dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quæ respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio.
Genesis 27:41Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. + 27.41 Dixitque in corde suo. Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus, etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.
Genesis 28:13et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. + 28.13 Ego sum Dominus Deus Abraham, etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Genesis 29:1Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. + 29.1 Profectus ergo Jacob, etc. Vidit puteum in agro, etc. Aqua putei scientia Veteris Testamenti: quam lapis claudebat, quia littera legis spiritualem sensum in eo celabat; sed veniente Christo lapis remotus est, cum per prædicationem Novi Testamenti umbra legis exclusa et veritas Evangelii patefacta est. Allegorice. Per puteum baptismus, per agrum mundus exprimitur: per tres greges juxta puteum accubantes, signantur illi qui ad fidem Trinitatis capiendam pertinent, in humilitate expetentes baptismi gratiam. Lapidem. Duritia infidelitatis, qua abjecta, percipitur baptismus vitæ. Pastores autem sunt prælati Ecclesiæ, qui, amoto lapide, per Jacob adaquare greges cupiunt: quia Christo auferente infidelitatem ab eorum cordibus quos prædestinavit ad sacramentum baptismi, abluuntur unda purificationis.
Genesis 31:13Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. + 31.13 Nunc ergo surge. GREG., Moral. 30, 16 Post longam servitutem præcepit Dominus Jacob ut reverteretur in patriam: tunc, ignorante socero, cum uxoribus et comitatu properabat. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore idola requirens, nec reperit. Laban autem in hoc loco diaboli typum gerit. Interpretatur enim dealbatio. Diabolus vero, cum tenebrosus sit, transfigurat se in angelum lucis. Huic servivit Jacob, id est, Judaicus populus ex parte reproborum, de quo natus est Christus secundum carnem.