Genesis 29:1
Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. + 29.1 Profectus ergo Jacob, etc. Vidit puteum in agro, etc. Aqua putei scientia Veteris Testamenti: quam lapis claudebat, quia littera legis spiritualem sensum in eo celabat; sed veniente Christo lapis remotus est, cum per prædicationem Novi Testamenti umbra legis exclusa et veritas Evangelii patefacta est. Allegorice. Per puteum baptismus, per agrum mundus exprimitur: per tres greges juxta puteum accubantes, signantur illi qui ad fidem Trinitatis capiendam pertinent, in humilitate expetentes baptismi gratiam. Lapidem. Duritia infidelitatis, qua abjecta, percipitur baptismus vitæ. Pastores autem sunt prælati Ecclesiæ, qui, amoto lapide, per Jacob adaquare greges cupiunt: quia Christo auferente infidelitatem ab eorum cordibus quos prædestinavit ad sacramentum baptismi, abluuntur unda purificationis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then Jacob went on his journey, and came into the land of the people of the east.
In Context
Cross References
Genesis 24:10Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. + 24.10 Ex omnibus bonis ejus, etc. GREG. Quia his quæ de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum invitent, quanto suis auditoribus in seipsis monstrant quæ narrant.
Genesis 25:20qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. + 25.20 De Mesopotamia sororem Laban. Regio sterilis, quæ sic Græce vocatur quia media inter duo flumina Tigrim et Euphratem. Nam medius, fluvius dicitur; hinc hippopotamus id est, fluvialis equus.
Genesis 35:1Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
Numbers 23:7assumptaque parabola sua, dixit: [De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob; propera, et detestare Israël. + 23.7 Veni, inquit, et maledic mihi Jacob. ORIG. hom. 15. In Latinis sermonibus, etc., usque ad ideoque dicit verbum Dei positum in ore ejus.
Judges 6:33Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël. + 6.33 Igitur. ADAM. Convenerunt adversum Isræl Madianitæ, etc., usque ad expugnant populum Dei, cum paganis scilicet et Judæis. In valle Jezræl. ID. Quæ interpretatur semen Dei. Non enim audent adversarii illuc ire, etc., usque ad quia constitutus est in vertice intelligentiæ spiritualis.
Judges 8:10Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.