The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 45 › Genesis 45:15

Genesis 45:15

Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover he kissed all his brethren, and wept upon them: and after that his brethren talked with him.

In Context

14Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus.

16Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. + 45.16 Et gavisus est Pharao, etc. Hæc verba Pharaonis quæ ad Joseph de Jacob et filiis ejus locutus est, significant gaudia gentilis populi de conversione Judæorum. Magna enim devotio est Ecclesiæ gentium quod Isræliticus populus ad fidem veniat, quibus, si convertantur et fidei participes exstiterint, promittit spirituales opes virtutum, et gratiam Spiritus sancti, quam qui accipit, indigentia boni non laborabit.

Read all of Genesis 45

Cross References

Genesis 29:11Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, + 29.11 Osculatus est eam. AUG. Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hodie fit in multis locis. Sed quæri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem? Ergo intelligendum est: aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Jacob indicaverit quis esset.

Genesis 33:4Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit.

Exodus 4:27Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. + 4.27 Dixitque Dominus, etc. ORIG., hom. 32. Occurrit Aaron Moysi, et exivit de Ægypto. Sed interest ubi occurrat Mosi, cujus os aperiendum est a Domino: occurrit autem in montem Dei. Merito os ejus aperitur, qui occurrit in montem Dei. Petrus, Jacobus et Joannes in monte et transfiguratum Dominum Jesum videre meruerunt, et Mosen et Eliam cum ipso in gloria. Tu quoque, nisi ascenderis montem Dei, et ibi occurreris Mosi, id est nisi excelsum legis ascensum ascenderis, nisi spiritalis intelligentiæ cacumen invaseris, non est ostium apertum a Domino. Si in humili loco litteræ steteris, non occurristi Mosi in montem Dei; non os tuum aperuit Deus, neque instruxit quæ te oporteat loqui; nisi Aaron Moysi in monte occurrisset, nisi ejus sensum vidisset arduum, non ei loqueretur verba Dei, neque virtutem signorum tradidisset, neque participem tanti mysterii concivisset.

Ruth 1:14Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhæsit socrui suæ: + 1.14 Elevata. Per has mulieres, quarum una dolens et lugens a socru recedit, altera obstinato animo adhæret, credentes significantur: quorum alii percepta gratia baptismi et societate fieri, ad errores pristinos relabuntur, quos significat Orpha: quæ ad Deos suos reversa est; alii vero definito consilio, perceptam gratiam consequuntur, quos significaRuth.

1 Samuel 20:41Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.

Psalms 77:4Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 45:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 45:14Genesis 45Genesis 45:16 →