bible.software › Genesis › Genesis 3 › Genesis 3:11
Genesis 3:11
Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said, Who told thee that thou wast naked? Hast thou eaten of the tree, whereof I commanded thee that thou shouldest not eat?
In Context
10Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. + 3.10 Qui ait: Vocem tuam audivi, etc. AUG., ubi supra, c. 34 Historice. Probabile est per congruam creaturam solere humanam formam hominibus primis apparere, etc., usque ad et secutum est quod puderet. Vocem tuam, etc. ISID., in Gen. tom. 5 Mystice. Respondet, voce ejus audita se occultasse, etc., usque ad et præcepto Dei non obedire. Vocavitque Deus Adam, etc. GREG. Quia vidit in culpa lapsum jam sub peccato, velut a veritatis oculis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat, eumque vocat ac requirit dicens: Adam, ubi es? Dum vocat, significat quia ad pœnitentiam revocat; dum requirit, insinuat quia peccatores jure damnatos ignorat.
12Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. + 3.12 Dixitque Adam: Mulier quam dedisti, etc. AUG. Non dicit, Peccavi: superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Ad hoc autem scriptum est, et interrogationes ad hoc factæ, ut veraciter et utiliter scriberentur, ut sciamus quanto morbo superbiæ laborent hodie conantes malum in Creatorem referre, et si quid boni faciunt, sibi tribuere. Mulier quam dedisti, etc. Quasi ad hoc data sit, ut non ipsa obediret viro, et ambo Deo. Mulier quam dedisti, etc. GREG., lib. IV Mor., c. 27, tom. 1, col. 661 Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, etc., usque ad ad extremum falsæ spei seductione, vel obstinatione miseræ desperationis nutritur.
Read all of Genesis 3
Cross References
Psalms 50:21Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.] + 50.21 Tunc acceptabis sacrificium. Ibid. Modo sacrificium pro iniquitate, etc., usque ad tunc justitia erit sacrificium, oblationes minores sancti, holocausta, perfecti. Tunc imponent. CASS. Sacerdotes, vitulos innocentes, etc., usque ad fideles pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati. Altare. AUG. Cœlestem Jerusalem.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 3:11