Genesis 3:10
Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. + 3.10 Qui ait: Vocem tuam audivi, etc. AUG., ubi supra, c. 34 Historice. Probabile est per congruam creaturam solere humanam formam hominibus primis apparere, etc., usque ad et secutum est quod puderet. Vocem tuam, etc. ISID., in Gen. tom. 5 Mystice. Respondet, voce ejus audita se occultasse, etc., usque ad et præcepto Dei non obedire. Vocavitque Deus Adam, etc. GREG. Quia vidit in culpa lapsum jam sub peccato, velut a veritatis oculis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat, eumque vocat ac requirit dicens: Adam, ubi es? Dum vocat, significat quia ad pœnitentiam revocat; dum requirit, insinuat quia peccatores jure damnatos ignorat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:7Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
Exodus 32:25Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), + 32.25 Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes, etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.
Isaiah 47:3Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum; ultionem capiam, et non resistet mihi homo. + 47.3 Et non resistet, sicut, Moyses Deo volenti delere filios Isræl. Significat autem angelum Babyloni præpositum: qui cum aliis ait: Curavivimus Babylonem, et non est sanata.
1 John 3:20Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. + 3.20 Quoniam si reprehenderit. Et hoc magnum est quod per dilectionem ita mundas habemus cogitationes, quod Deo eas volumus ostendere: quia etiamsi conscientia accusaret nos intus et vellet latere Deum, quia non bono animo bona nostra faceremus, tamen Deo occultare non possemus, quia major est corde nostro, et novit omnia: valet ergo dilectio quæ nos commendat illi quem latere non possumus.
Revelation 16:15Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.