Genesis 3:12
Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. + 3.12 Dixitque Adam: Mulier quam dedisti, etc. AUG. Non dicit, Peccavi: superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Ad hoc autem scriptum est, et interrogationes ad hoc factæ, ut veraciter et utiliter scriberentur, ut sciamus quanto morbo superbiæ laborent hodie conantes malum in Creatorem referre, et si quid boni faciunt, sibi tribuere. Mulier quam dedisti, etc. Quasi ad hoc data sit, ut non ipsa obediret viro, et ambo Deo. Mulier quam dedisti, etc. GREG., lib. IV Mor., c. 27, tom. 1, col. 661 Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, etc., usque ad ad extremum falsæ spei seductione, vel obstinatione miseræ desperationis nutritur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the man said, The woman whom thou gavest to be with me, she gave me of the tree, and I did eat.
In Context
Cross References
Genesis 2:18Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. + 2.18 Dixit quoque Dominus, etc. AUG., l. IX de Gen., c. 8 Qui sentiunt ad gignendos filios in paradiso misceri non licere, etc., usque ad anima ex anima, sive alio modo fiat anima.
Genesis 2:22Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. + 2.22 Et ædificavitQuamobrem relinquet, etc. ISID., in Gen., t. 5 Quod per historiam completum est in Adam, etc., usque ad Serpens enim hæreticorum venena præsignat.
1 Samuel 15:15Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea: pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus.
1 Samuel 15:21Tulit autem de præda populus oves et boves, primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.
Proverbs 19:3Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. + 19.3 Stultitia, etc. Stulti, cum viam veritatis deserunt, etc., usque ad ipsum Dominum quasi importabilia onera imposuerit, mente reprehendit insana.
Luke 10:29Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? + 10.29 Ille autem volens. Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quæ revelantur parvulis Christi; cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur. Quis est meus. Nemo proximior homini quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit, et omnia curare potest, sed omnis incredulus vel tentator nec Deum nec hominem proximum habet. Homo quidam, etc. AUG. Homo iste Adam intelligitur in genere humano, etc., usque ad proximior fuit quam sacerdos vel Levita ejusdem gentis.