The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 3 › Genesis 3:13

Genesis 3:13

Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. + 3.13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem, etc. AUG. Nec ista confitetur peccatum, sed refert in alterum, in impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus David dicit usque in finem sæculi: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi Psal. 40. Hoc ab istis dicendum fuit: sed nondum peccatorum cervices considerat Deus: restabant labores et dolores mortis, et contritio sæculi, et gratia Dei, quæ in tempore subvenit, docens afflictos non de se præsumere. Serpens decepit, etc. Quasi cujuslibet persuasio prævaleat Dei præcepto. Serpens decepit me, etc. AUG., ibid., lib. 2, c. 30 Quomodo his verbis, etc., usque ad cum eo cibo non videret eam mortuam esse. AUG., ibid., c. 28 Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare, etc., usque ad sed ex hac homini invidisse ratio ostendit. ALC. Peccatum angeli tacitum, hominis patefactum quia illud incurabile, hoc curatum. Vidit igitur, etc. STRAB. Aperte inexcusabilis ostenditur, cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD God said unto the woman, What is this that thou hast done? And the woman said, The serpent beguiled me, and I did eat.

In Context

12Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. + 3.12 Dixitque Adam: Mulier quam dedisti, etc. AUG. Non dicit, Peccavi: superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Ad hoc autem scriptum est, et interrogationes ad hoc factæ, ut veraciter et utiliter scriberentur, ut sciamus quanto morbo superbiæ laborent hodie conantes malum in Creatorem referre, et si quid boni faciunt, sibi tribuere. Mulier quam dedisti, etc. Quasi ad hoc data sit, ut non ipsa obediret viro, et ambo Deo. Mulier quam dedisti, etc. GREG., lib. IV Mor., c. 27, tom. 1, col. 661 Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, etc., usque ad ad extremum falsæ spei seductione, vel obstinatione miseræ desperationis nutritur.

14Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. + 3.14 Et ait Dominus Deus, etc. AUG., ubi supra, c. 36 Tota hæc sententia figurata est. Ubi credendum tamen omnia dicta esse. Serpens non interrogatur quare fecerit, quia non ipse propria voluntate et natura fecit, sed de illo diabolus, et per illum, et in illo: qui jam pro impietate et superbia æterno igni destinatus fuerat. Ad ipsum ergo refertur quod serpenti dicitur, et qualis humano generi futurus sit ostenditur. Mystice. Et ait Dominus Deus ad serpentem, etc. AUG., de Gen. cont. Manich., lib. 2, c. 17 Serpens non interrogatus prior excipit pœnam, etc., usque ad ut ipsum initium suggestionis malæ excludat. Super pectus tuum, etc. HIERON. Ventrem LXX addiderunt, sed in Hebræo habetur pectusa tantum, ut calliditatem et versutiam cogitationum ejus aperiret, id est quod omnis gressus ejus nequitiæ est et fraudis. Pectore et ventre repes. GREG., lib. XXI Mor., c. 2 Malum luxuriæ aut cogitatione perpetratur aut opere. Hostis enim cum ab effectu operis expellitur, secreta cogitationis polluere molitur. Ventre repit, dum lubricus per membra humana sibi subdita, luxuriam exercet in opere. Serpit pectore, dum polluit in cogitatione. Sed quia per cogitationem ad opera venitur, prius pectore et post ventre describitur repere.

Read all of Genesis 3

Cross References

Genesis 4:10Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. + 4.10 Vox sanguinis, etc. Magna virtus justitiæ, quæ vindictam expetit pro sanguine innocentis.

Genesis 44:15Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? + 44.15 An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Quid hoc sibi velit quæri solet. An quia non serio sedjoco dictum est, etc., usque ad cognito fratre, quem a se perditum existimabant.

1 Samuel 13:11Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas,

2 Samuel 12:9Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.

Jonah 1:10Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.

2 Corinthians 11:3Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. + 11.3 Timeo autem. HIER. Serpens Evam de Deo mentiendo seduxit, etc., usque ad penitus non esse, aut æternam non esse affirmat contra auctoritatem omnium Scripturarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 3:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 3:12Genesis 3Genesis 3:14 →