Genesis 4:10
Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. + 4.10 Vox sanguinis, etc. Magna virtus justitiæ, quæ vindictam expetit pro sanguine innocentis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said, What hast thou done? the voice of thy brother’s blood crieth unto me from the ground.
In Context
Cross References
Genesis 9:5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Exodus 3:7Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus: + 3.7 Vidi afflictionem, etc. GREG., Moral. Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est: quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit, non licet. Quia cum disciplinæ munus non obviat, nulla retributionis prospicitur pœna quæ terreat. Sed clausis oculis cordis præcipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona æterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Isrælitico populo, Mose vocante et Pharaone sæviente, signatur. Moses enim ad vocandum missus est, cum Pharao duris operibus urgeret ut alius vocando traheret, alius sæviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata, vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum prædicatis cœlestibus præmiis sævire in electos reprobi permittuntur: ut quos Ægyptus, id est vita præsens, oppressit blandiens, adjuvet premens; ut dum Deus provocat, cruciatus impellat.
Joshua 7:19Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
2 Kings 9:26Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini.
Job 16:18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. + 16.18 Hæc passus sum. A verbis corporis, etc., usque ad a quibus toleratur dolor?
Job 31:38Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent: + 31.38 Si adversum me. Ad majorem ostensionem, etc., usque ad et nullis operibus excultos terra dicitur. Et cum ipsa sulci. Sulci dicuntur hi qui, etc., usque ad et rudes contra eum clamant, et perfecti deflent