The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 3 › Genesis 3:24

Genesis 3:24

Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. + 3.24 Ejecitque Adam. HIERON. Quæst. Hebr., tom. 3 LXX: Et ejecit, et habitare fecit contra paradisum voluptatis, et statuit cherubin, et flammeam rhompheam, quæ vertitur ad custodiendam ligni vitæ viam. Alius sensus est in Hebræo; ait enim, et ejecit Dominus, Adam scilicet, et habitare fecit ante paradisum voluptatis cherubin, et flammeum gladium. Non quod Adam habitare fecerit contra paradisum voluptatis, sed, illo ejecto, ante fores paradisi cherubin et flammeum posuit gladium, ne quis posset intrare. Et collocavit, etc. AUG., ut supra. Hoc per cœlestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quædam ignea custodia, non tamen frustra, sed quia aliquid de paradiso significat spirituali. Collocavit, etc. STRAB. Hoc est per ministerium angelorum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes, dolores et labores hujus vitæ, quibus nos exercemur; vel sententia justæ damnationis, quæ homini est data, qui ita damnatus est ut Christi passione redimi posset. Unde gladius versatilis dicitur, quia potest removeri. Remotus est enim Enoch et Eliæ, et quotidie removetur fidelibus, de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus. Nec dicit flammam et gladium, sed flammeum gladium: qui enim ad paradisum redeunt, necesse est ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias hujus vitæ exurant, et gladio verbi Dei omnia noxia præcidant. Et collocavit, etc. ISID., in Gen., tom. 5 Cherubin plenitudo scientiæ, hæc est charitas quæ plenitudo legis est divinæ. Gladius flammeus, pœnæ temporales, quæ versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vitæ non reditur, nisi per cherubin, id est plenitudinem scientiæ, id est charitatem: et per gladium versatilem, id est tolerantiam temporalem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So he drove out the man; and he placed at the east of the garden of Eden Cherubim, and a flaming sword which turned every way, to keep the way of the tree of life.

In Context

23Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. + 3.23 Et emisit eum, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 22 In locum sibi congruum; sicut plerumque malus, cum inter bonos vivere cœperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur pondere pravæ consuetudinis suæ.

Read all of Genesis 3

Cross References

Genesis 2:8Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. + 2.8 Plantaverat autem, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3 Ab illo principio plantavit paradisum, etc., usque ad et quia de ligno vitæ et scientiæ boni et mali erat specialiter dicturus. Plantavit Dominus paradisum in Eden ad Orientem, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 8, c. 1 Tres generales sententiæ de paradiso sunt. Una eorum qui corporaliter tantum intelligi volunt, alia eorum qui spiritualiter tantum, tertia vero eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor: ut homo factus ex limo, quod corpus humanum est, in paradiso corporali locatus intelligatur. Adam, etsi aliud significat, quia est forma futuri, in natura propria homo accipitur. Ibid. Plantavit autem Dominus paradisum in Eden. Id est in deliciis. Deinde hoc recapitulat ut ostendat quomodo paradisum Deus plantavit. Et ejecit Deus de terra omne lignum, etc. Jam enim tunc produxerat terra omne lignum, die scilicet tertio. Sed cum ex his generibus sint ligna instituta in paradiso, produxit in manifesto, et in tempore suo, quæ jam causaliter tertio die terra produxerat. STRAB. Quidam codices habent: Eden ad Ortum. Ex quo possumus conjicere paradisum in Oriente situm. Ubicunque autem sit, scimus eum terrenum esse, et interjecto Oceano, et montibus oppositis, remotissimum a nostro orbe, in alto situm, pertingentem usque ad lunarem circulum; unde aquæ diluvii illuc minime pervenerunt. In quo posuit. AUG., ubi supra, cap. 5 Si quis putat animas corpore exutas locis corporalibus contineri, etc., usque ad cujus una collyride Deus hominem a fame quadraginta diebus liberavit.

Exodus 25:18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. + 25.18 Duos quoque cherubim, etc. ID. Propter societatem angelicæ pacis, quæ minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui plenitudo scientiæ dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari cherub, plurali autem cherubim dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.

Joshua 5:13Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?

1 Kings 6:25Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, + 6.25 Decem quoque cubitorum. BEDA, ibid. Alti sunt decem cubitis, quia per observantiam Decalogi Deo serviendum prædicant, quia Deo fideliter servientes æterni regni denario remunerandos esse ostendunt. ID., ibid. Et opus. Duo facti erant cherubim propter consortium charitatis significandum, etc., usque ad quibus post frigora et tenebras idololatriæ, lucem veritatis cognoscere datum est. ID., ibid. Possunt per duo cherubim duo Testamenta figurari, etc., usque ad sed quia major sit festivitas internæ beatitudinis de consortio adunatæ fraternitatis. In medio templi interioris. ID., ibid. Manifestum est ex prædictis, etc., usque ad eam dilectionis gratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit.

Psalms 80:1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. + 80.1 Pro torcularibus. AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. Asaph, etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves. 1

Psalms 104:4Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper. + 104.4 Faciem, etc. ID. Id est præsentiam, etc., usque ad malus timere potest præsentiam, quam bonus amat. HIER. A martyre Hyppolito, etc., usque ad ibi ex gentibus sumpturus Ecclesiam. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 3:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 3:23Genesis 3