Genesis 2:8
Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. + 2.8 Plantaverat autem, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3 Ab illo principio plantavit paradisum, etc., usque ad et quia de ligno vitæ et scientiæ boni et mali erat specialiter dicturus. Plantavit Dominus paradisum in Eden ad Orientem, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 8, c. 1 Tres generales sententiæ de paradiso sunt. Una eorum qui corporaliter tantum intelligi volunt, alia eorum qui spiritualiter tantum, tertia vero eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor: ut homo factus ex limo, quod corpus humanum est, in paradiso corporali locatus intelligatur. Adam, etsi aliud significat, quia est forma futuri, in natura propria homo accipitur. Ibid. Plantavit autem Dominus paradisum in Eden. Id est in deliciis. Deinde hoc recapitulat ut ostendat quomodo paradisum Deus plantavit. Et ejecit Deus de terra omne lignum, etc. Jam enim tunc produxerat terra omne lignum, die scilicet tertio. Sed cum ex his generibus sint ligna instituta in paradiso, produxit in manifesto, et in tempore suo, quæ jam causaliter tertio die terra produxerat. STRAB. Quidam codices habent: Eden ad Ortum. Ex quo possumus conjicere paradisum in Oriente situm. Ubicunque autem sit, scimus eum terrenum esse, et interjecto Oceano, et montibus oppositis, remotissimum a nostro orbe, in alto situm, pertingentem usque ad lunarem circulum; unde aquæ diluvii illuc minime pervenerunt. In quo posuit. AUG., ubi supra, cap. 5 Si quis putat animas corpore exutas locis corporalibus contineri, etc., usque ad cujus una collyride Deus hominem a fame quadraginta diebus liberavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD God planted a garden eastward in Eden; and there he put the man whom he had formed.
In Context
Cross References
Genesis 3:24Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. + 3.24 Ejecitque Adam. HIERON. Quæst. Hebr., tom. 3 LXX: Et ejecit, et habitare fecit contra paradisum voluptatis, et statuit cherubin, et flammeam rhompheam, quæ vertitur ad custodiendam ligni vitæ viam. Alius sensus est in Hebræo; ait enim, et ejecit Dominus, Adam scilicet, et habitare fecit ante paradisum voluptatis cherubin, et flammeum gladium. Non quod Adam habitare fecerit contra paradisum voluptatis, sed, illo ejecto, ante fores paradisi cherubin et flammeum posuit gladium, ne quis posset intrare. Et collocavit, etc. AUG., ut supra. Hoc per cœlestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quædam ignea custodia, non tamen frustra, sed quia aliquid de paradiso significat spirituali. Collocavit, etc. STRAB. Hoc est per ministerium angelorum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes, dolores et labores hujus vitæ, quibus nos exercemur; vel sententia justæ damnationis, quæ homini est data, qui ita damnatus est ut Christi passione redimi posset. Unde gladius versatilis dicitur, quia potest removeri. Remotus est enim Enoch et Eliæ, et quotidie removetur fidelibus, de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus. Nec dicit flammam et gladium, sed flammeum gladium: qui enim ad paradisum redeunt, necesse est ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias hujus vitæ exurant, et gladio verbi Dei omnia noxia præcidant. Et collocavit, etc. ISID., in Gen., tom. 5 Cherubin plenitudo scientiæ, hæc est charitas quæ plenitudo legis est divinæ. Gladius flammeus, pœnæ temporales, quæ versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vitæ non reditur, nisi per cherubin, id est plenitudinem scientiæ, id est charitatem: et per gladium versatilem, id est tolerantiam temporalem.
Genesis 13:10Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. + 13.10 Sicut paradisus, etc. Hinc discimus esse paradisum terrenum, cui comparatur terrena irrigatio. Hæc enim regio plana erat et campestris, et irrigata Jordane fluente, sicut Ægyptus Nilo.
Isaiah 51:3Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. + 51.3 Gaudium et lætitia. Nota in Sion quæ comparatur paradiso Dei, tantum debet esse gaudium et lætitia et confessio et vox laudis, ut quod in cœlo facturi sunt cum angelis, in terra jugiter meditentur.
Ezekiel 28:13In deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.
Ezekiel 31:16A sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis.
Joel 2:3Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.