The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 3 › Genesis 3:23

Genesis 3:23

Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. + 3.23 Et emisit eum, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 22 In locum sibi congruum; sicut plerumque malus, cum inter bonos vivere cœperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur pondere pravæ consuetudinis suæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore the LORD God sent him forth from the garden of Eden, to till the ground from whence he was taken.

In Context

22et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. + 3.22 Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis, etc. AUG., ibid., c. 41 Propter trinitatem pluralis numerus ponitur, etc., usque ad sicut in Ecclesia solent homines a sacramentis visibilibus Ecclesiæ disciplina removeri. AUG., ubi supra, c. 42 Mirum est si Adam spiritualis erat mente, etc., usque ad quæ falsum verum esse putavit. Quasi unus ex nobis. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 21 Dupliciter intelligi potest, quasi unus ex nobis, id est Deus, etc., usque ad donec Dei misericordia reviviscat qui mortuus fuerat. RUPERT. Ne comedat de ligno vitæ, et hoc facto talis, tam miser factus Adam, vivat in æternum. Quid enim si cum talis factus sit vivat in æternum? utique nil nisi malum æternum. Jam enim miser factus, si æternus quoque sit, quid nisi miseriam æternam habebit? Parcamus illi, ne hoc modo male sit quasi unus ex nobis; ne sicut quisque nostrum æternus est æternus enim Pater, æternus Filius, æternus Spiritus sanctus, sic et ille æternus sit, et ob hoc veracem se esse rideat oculus nequam diaboli, qui Dei similitudinem ei repromisit. Etenim malum quidem illi est temporalem esse, sed pessimum esset æternum esse. Mala nimis et falsa est hæc similitudo Dei. Multo melius illi est esse omnino dissimilem Dei. Quomodo? Videlicet, ut, quia miser est, sit etiam temporalis, hoc est esse omnino dissimilem Dei. Deus enim et æternus est, et felix, et est ejus æterna felicitas, felix æternitas. Horum alterum, id est felicitatem, perdidit diabolus, æternitatem vero non amisit; et est ejus æterna infelicitas, infelix æternitas. Parcamus, inquam, homini; et quia felicitatem perdidit, æternitatem quoque præcipiamus infelici, ut in neutro sit quasi unus ex nobis; nobis est æterna felicitas, felix æternitas; sit illi temporalis miseria, vel misera temporalitas; ut tunc illi commodus reformetur æternitas, cum fuerit recuperata felicitas. In magna ergo ira, magnæ misericordiæ Dominus recordatus est, hoc ipso quod lignum vitæ non concessit misero homini: quippe quem voluit sic esse dissimilem sibi, ut non esset utrobique similis diabolo, id est ne viveret homo, æque ut diabolus, usque ad ultimum judicium, et æque ut ille, absque temporali morte, transiret ad æternum incendium.

24Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. + 3.24 Ejecitque Adam. HIERON. Quæst. Hebr., tom. 3 LXX: Et ejecit, et habitare fecit contra paradisum voluptatis, et statuit cherubin, et flammeam rhompheam, quæ vertitur ad custodiendam ligni vitæ viam. Alius sensus est in Hebræo; ait enim, et ejecit Dominus, Adam scilicet, et habitare fecit ante paradisum voluptatis cherubin, et flammeum gladium. Non quod Adam habitare fecerit contra paradisum voluptatis, sed, illo ejecto, ante fores paradisi cherubin et flammeum posuit gladium, ne quis posset intrare. Et collocavit, etc. AUG., ut supra. Hoc per cœlestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quædam ignea custodia, non tamen frustra, sed quia aliquid de paradiso significat spirituali. Collocavit, etc. STRAB. Hoc est per ministerium angelorum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes, dolores et labores hujus vitæ, quibus nos exercemur; vel sententia justæ damnationis, quæ homini est data, qui ita damnatus est ut Christi passione redimi posset. Unde gladius versatilis dicitur, quia potest removeri. Remotus est enim Enoch et Eliæ, et quotidie removetur fidelibus, de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus. Nec dicit flammam et gladium, sed flammeum gladium: qui enim ad paradisum redeunt, necesse est ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias hujus vitæ exurant, et gladio verbi Dei omnia noxia præcidant. Et collocavit, etc. ISID., in Gen., tom. 5 Cherubin plenitudo scientiæ, hæc est charitas quæ plenitudo legis est divinæ. Gladius flammeus, pœnæ temporales, quæ versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vitæ non reditur, nisi per cherubin, id est plenitudinem scientiæ, id est charitatem: et per gladium versatilem, id est tolerantiam temporalem.

Read all of Genesis 3

Cross References

Genesis 2:5et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: + 2.5 Et omne virgultum, etc. AUG., ibid., l. 5, c. 4 Intelligitur terra causaliter produxisse herbam et lignum, id est producendi virtutem accepisse. In ea enim tanquam in radicibus facta erant quæ per tempora futura erant. Fecit ergo antequam essent super terram secundum formabilitatem materiæ, quæ formanda erant verbo ejus, præcedens formationem non tempore sed origine. Non enim pluerat Dominus, etc. AUG., ibid., c. 5 Quasi non fecit Deus sic tunc sicut nunc, etc., usque ad nec creatura moveri posset.

Genesis 2:8Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. + 2.8 Plantaverat autem, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3 Ab illo principio plantavit paradisum, etc., usque ad et quia de ligno vitæ et scientiæ boni et mali erat specialiter dicturus. Plantavit Dominus paradisum in Eden ad Orientem, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 8, c. 1 Tres generales sententiæ de paradiso sunt. Una eorum qui corporaliter tantum intelligi volunt, alia eorum qui spiritualiter tantum, tertia vero eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor: ut homo factus ex limo, quod corpus humanum est, in paradiso corporali locatus intelligatur. Adam, etsi aliud significat, quia est forma futuri, in natura propria homo accipitur. Ibid. Plantavit autem Dominus paradisum in Eden. Id est in deliciis. Deinde hoc recapitulat ut ostendat quomodo paradisum Deus plantavit. Et ejecit Deus de terra omne lignum, etc. Jam enim tunc produxerat terra omne lignum, die scilicet tertio. Sed cum ex his generibus sint ligna instituta in paradiso, produxit in manifesto, et in tempore suo, quæ jam causaliter tertio die terra produxerat. STRAB. Quidam codices habent: Eden ad Ortum. Ex quo possumus conjicere paradisum in Oriente situm. Ubicunque autem sit, scimus eum terrenum esse, et interjecto Oceano, et montibus oppositis, remotissimum a nostro orbe, in alto situm, pertingentem usque ad lunarem circulum; unde aquæ diluvii illuc minime pervenerunt. In quo posuit. AUG., ubi supra, cap. 5 Si quis putat animas corpore exutas locis corporalibus contineri, etc., usque ad cujus una collyride Deus hominem a fame quadraginta diebus liberavit.

Genesis 4:2Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. + 4.2 Fuit autem Abel, etc. In quo significatur qui de terrena inhabitatione lugent. Abel namque luctus interpretatur, vel vapor, quia luctus fuit parentibus vel tanquam vapor cito disparuit.

Genesis 9:20Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 3:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 3:22Genesis 3Genesis 3:24 →