The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 7 › Canticum Canticorum 7:13

Canticum Canticorum 7:13

Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.] + 7.13 Mandragoræ. Merito invocat sponsum ad auxilium prædicationis, ubi prædicatores præcipuis flagrant virtutibus. Portæ, apostoli et eorum successores. Mandragoræ, id est virtutes illorum, quæ sunt aptæ medicamentis: quæ contra sollicitudines mundi adducunt quietem, quæ nauseam verbi Dei excludunt, quæ vitia ab hominibus sine dolore excidi faciunt, quæ proferunt mala, id est Ecclesias, suaviter redolentia in confessoribus, similia malis Punicis in martyribus: dederunt odorem, quia exemplis majorum minores confirmantur. Servavi tibi. Vel servavi, id est intellexi omnia præcepta et testimonia, vel promissiones utriusque Testamenti a te esse datas, vel, omnia poma, id est justos utriusque Testamenti per te solum incarnatum justificatos cognovi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The mandrakes give a smell, and at our gates are all manner of pleasant fruits, new and old, which I have laid up for thee, O my beloved.

In Context

12Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea. + 7.12 Mane surgamus. Quia nox infidelitatis transiit, et lux fidei apparet, procedens ex matutina resurrectione Christi: ab ipso mane resurrectionis laboremus, in inspirando, et ego prædicando. Videamus. Ut ego, qui pædagogus sum parvulorum, possim discernere eos, qui acquisiti sunt, quomodo se habeant, quantum proficiant: ut qualiter nutriendi sint, intelligam. Non est intuendum, si vineæ florent, sed si flores ad partum fructum convalescant; quia mirum non est, si quis bona inchœt, sed valde mirabile est, si intentione recta in bono opere perseveret. Ibi dabo tibi ubera. Id est ubi ad videndas vineas, et mala si floreant, venerimus in tuum obsequium: et facta et dicta meorum prædicatorum exhibebo ad similitudinem sedulæ nutricis.

Read all of Canticum Canticorum 7

Cross References

Genesis 30:14Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. + 30.14 Egressus autem Ruben, etc. AUG., lib. XXII contra Faustum. Quare rem gestam Scriptura non tacuit, etc., usque ad et quidquid de hac pie et sapienter dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis salubriter vel ex parte capiatur. Egressus autem Ruben, etc. AUG. Historice. De hoc autem genere opinari quosdam scio quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem pariat, et ideo institisse Rachel ut hoc acciperet, quod ego non arbitror, nec sic tunc concepisset. Nunc vero cum post duos Liæ alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est quod de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Cum enim mala hæc ipse vidissem, et propter hunc sacræ lectionis locum mihi obtigisse gratularer rara enim res est, naturam eorum quantum potui perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quæ docet virtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum renuntiat visus, olfactus et gustus, rem comperi pulchram, suave olentem, sapore autem insipido. Cur ergo eam mulier tantopere cupierit nescio, nisi forte propter pomi raritatem et odoris jucunditatem.

Song of Solomon 4:16Sponsa Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.] + 4.16 Surge. Et cum talis sit hortus, surge, id est, discede vel impugna. Surge. Horto consito et irrigato, restabat ut omnibus firmiter et ordinate compositis, nequaquam adversariis illius, tentandi negaretur accessus, sed potius monstraretur, quia quo amplius flagellantur, eo amplius interna fluctuum illius suavitas panditur. In aquilone, mundi adversa; in austro, blandimenta intellige, quia gemina expugnatione probatur Ecclesia. Surge, permittentis est, non imperantis. Perfla. Alter vexando, alter recreando. Perfla, id est, infer tribulationem, vel persequendo, ut Ecclesia in utroque pulsata et probata mirum odorem constantiæ suæ et abundantioris virtutis ubique diffundat, et in fine mundi positos inenarrabili fragrantia suæ suavitatis satiabit.

Isaiah 23:18et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.] + 23.18 Et erunt negotiationes ejus, et mercedes. ejus. Sicut dicit Hieronymus in Jeremia, etc., usque ad mercedes Domino sacrificaverunt.

Matthew 13:52Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. + 13.52 Ideo omnis Scriba doctus, etc. Quia intelligitis mysteria quæ vobis revelo: ideo faciam vos prædicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiæ meæ, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis. Apostoli sunt scribæ et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio prædicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.

John 15:8In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. + 15.8 In hoc clarificatus, etc. Qui manet in me fructum multum fert, quod est ex gratia Dei, et ita est gloria ejus non hominis, et hoc est: In hoc, etc. Ut fructum plurimum. Sicut non æqualitatem ostendit nostræ naturæ et suæ, sed gratiam qua Mediator est, nam Pater diligit nos, sed in Filio. Efficiamini. Quomodo? Si me dilexeritis. Ex qua dilectione? ex præceptorum observatione. Si me dilexeritis sicut dilexit me Pater, non quantum. Non enim notatur æqualitas, sed similitudo dans eis æternam æternitatem.

1 Corinthians 2:9Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum: + 2.9 Nec in cor hominis. Infra cor hominis est quod in cor ascendit; super cor est æternum ad quod cor ascendit. Vel non est homo, sed spiritus qui novit. Ascendit. Res dicitur in corde ascendere, quando bene intellecta placet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 7:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 7:12Canticum Canticorum 7