Genesis 30:20
et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
21Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
Cross References
Genesis 30:15Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
Genesis 46:14Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel.
Deuteronomy 27:13Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. + 27.13 Et pronuntiabunt. Quia sacerdos verbum instanter et valenter populis prædicare debet, ut sciant, si mandata Dei præterierint, quæ pericula maneant; si obedierint, quæ sequantur beneficia, scilicet in præsenti vita solatium, et in futura præmium æternum. Maledictiones autem et benedictiones historialiter pertinent ad eos qui felicitatem terrenam amant vel infelicitatem formidant. Sed maxime Christianis cavendum, ne per inobedientiam spiritualium patiantur penuriam; perfectis enim viris terrenorum sæpe contingit indigentia, cum semper adsit virtutum copia, unde: Usque in hanc horam esurimus et sitimus et nudi sumus, etc. I Cor. 4.. Maledictus. Non solum idololatria simulacrorum prohibetur, sed omnis hæreticorum error. Hi enim artifices vanitatis et superstitiosi dogmatis, qui de corde suo, quos volunt, fingunt sibi deos.
Judges 5:14Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec: de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum.
Matthew 4:13et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: + 4.13 Nazareth. RAB. Unde Christus Nazaræus dicitur, vicus est in Galilæa juxta montem Thabor, etc., usque ad quia in medio gentium ad dilatandum verbum Dei fortiter consistit, ut credentibus refugium periclitantibus ostendat fidei portum.