Deuteronomy 27:13
Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. + 27.13 Et pronuntiabunt. Quia sacerdos verbum instanter et valenter populis prædicare debet, ut sciant, si mandata Dei præterierint, quæ pericula maneant; si obedierint, quæ sequantur beneficia, scilicet in præsenti vita solatium, et in futura præmium æternum. Maledictiones autem et benedictiones historialiter pertinent ad eos qui felicitatem terrenam amant vel infelicitatem formidant. Sed maxime Christianis cavendum, ne per inobedientiam spiritualium patiantur penuriam; perfectis enim viris terrenorum sæpe contingit indigentia, cum semper adsit virtutum copia, unde: Usque in hanc horam esurimus et sitimus et nudi sumus, etc. I Cor. 4.. Maledictus. Non solum idololatria simulacrorum prohibetur, sed omnis hæreticorum error. Hi enim artifices vanitatis et superstitiosi dogmatis, qui de corde suo, quos volunt, fingunt sibi deos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce:
Cross References
Genesis 29:32Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
Genesis 30:20et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
Deuteronomy 11:29Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal: + 11.29 Montem Garizim. Garizim interpretatur Divisio vel Advena; Hebal, Vorago vetus interpretatur. Qui enim a vitiis se separant, et se advenas et peregrinos in hoc mundo judicant, etiam æternam merentur benedictionem. Qui vero in voraginem veteris vitæ se præcipitant, carnalibus desideriis servientes, æternæ maledictioni subjacebunt
Joshua 8:33Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël. + 8.33 Omnis autem. ORIG., hom. 9. Et omnis Isræl et presbyteri, etc., usque ad implendo scilicet opere quæ scripta sunt in lege. Ut advena. ID., ibid. Sed et proselytus et indigena simul, etc., usque ad et pœnas peccatoribus constitutas, caveant incurrere eas. Post hæc legit. ADAM., ibid. Refertur, etc., usque ad: ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis II Cor. 2..