Genesis 30:6
Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
7Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
Cross References
Genesis 29:32Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
Genesis 46:23Filii Dan: Husim.
Deuteronomy 27:13Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. + 27.13 Et pronuntiabunt. Quia sacerdos verbum instanter et valenter populis prædicare debet, ut sciant, si mandata Dei præterierint, quæ pericula maneant; si obedierint, quæ sequantur beneficia, scilicet in præsenti vita solatium, et in futura præmium æternum. Maledictiones autem et benedictiones historialiter pertinent ad eos qui felicitatem terrenam amant vel infelicitatem formidant. Sed maxime Christianis cavendum, ne per inobedientiam spiritualium patiantur penuriam; perfectis enim viris terrenorum sæpe contingit indigentia, cum semper adsit virtutum copia, unde: Usque in hanc horam esurimus et sitimus et nudi sumus, etc. I Cor. 4.. Maledictus. Non solum idololatria simulacrorum prohibetur, sed omnis hæreticorum error. Hi enim artifices vanitatis et superstitiosi dogmatis, qui de corde suo, quos volunt, fingunt sibi deos.
Jeremiah 13:2Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos.
Jeremiah 15:14Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit. + 15.14 Ardebit. Non potest exstingui, quia materiam præbuisti ardoris, ut meus ignis tua quæ in te sunt ligna consumat et fenum et stipulam. Non est ergo causa ardoris in Domino, sed in his qui fomenta ministrant incendio.