The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 31 › Genesis 31:13

Genesis 31:13

Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. + 31.13 Nunc ergo surge. GREG., Moral. 30, 16 Post longam servitutem præcepit Dominus Jacob ut reverteretur in patriam: tunc, ignorante socero, cum uxoribus et comitatu properabat. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore idola requirens, nec reperit. Laban autem in hoc loco diaboli typum gerit. Interpretatur enim dealbatio. Diabolus vero, cum tenebrosus sit, transfigurat se in angelum lucis. Huic servivit Jacob, id est, Judaicus populus ex parte reproborum, de quo natus est Christus secundum carnem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I am the God of Bethel, where thou anointedst the pillar, and where thou vowedst a vow unto me: now arise, get thee out from this land, and return unto the land of thy kindred.

In Context

12Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban. + 31.12 Vidi enim omnia, etc. Ex hoc discimus quod Jacob nullo malo dolo fecit, sed divina dispositione, vel quia omnia in figura gerebantur. Unde angelica visione meruit confortari.

14Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri?

Read all of Genesis 31

Cross References

Genesis 28:12Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, + 28.12 Viditque in somnis, etc. GREG., Regist. l. 1, ep. 24 Jacob prædicatores signat qui non solum caput Ecclesiæ, id est Christum contemplando appetunt, sed ad membra illius miserando descendunt: quod angeli ascendentes descendentesque demonstrant. Hinc Moses crebro tabernaculum intrat, et exit; et qui intus ad contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur; intus arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit, exemplum rectoribus præbens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, de quibus dubitant, apud se intus sacri eloquii paginas requirentes. Moraliter. In itinere dormire est in via hujus sæculi ab impedimento actionum sæcularium quiescere. Jacob dormiens angelos vidit: quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu temporalium rerum oculos claudunt: quos bene clausos diabolus aperuit dicens: In quacunque die comederitis, aperientur oculi vestri. Gen. 3 Vidit in somnis, etc. ISID. Angeli per scalam ascendentes et descendentes, evangelistæ sunt et prædicatores Christi, ascendentes ad intelligendam Divinitatem; omnem creaturam excedentes, ut inveniant in principio Verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Descendentes ut inveniant eum, factum ex muliere, factum sub lege, etc. In illa etiam scala a terra usque ad cœlum, a carne usque ad spiritum: quia in illa carnales proficiendo, quasi ascendendo spirituales fiunt. Ad quos lacte nutriendos spirituales descendunt, quia non possunt eis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite, ipse deorsum in corpore suo, id est Ecclesia; ipse scala, qui ait Joan. 14: Ego sum via, etc. Ad ipsum ascenditur, ut in excelsis intelligatur: et descenditur, ut in membris parvulis nutriatur; per illum se erigunt, ut sublimem exspectent: et humiliant, ut eum sublimiter et temperanter annuntient.

Genesis 28:20Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

Genesis 32:9Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi:

Genesis 35:7Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 31:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 31:12Genesis 31Genesis 31:14 →