The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 35 › Genesis 35:7

Genesis 35:7

Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he built there an altar, and called the place El-beth-el: because there God appeared unto him, when he fled from the face of his brother.

In Context

6Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. + 35.6 Venit igitur Jacob Suzam, etc. AUG. Notandum est tria nomina hujus civitatis esse commemorata, etc., usque ad multis de causis adduntur nomina vel mutantur. HIERON. Ecce manifestissime comprobatur Bethel non Ulam, ut supra dictum est, sed Luzan, id est, amygdalum, antea esse vocatam.

8Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

Read all of Genesis 35

Cross References

Genesis 12:7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

Genesis 28:10Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran. + 28.10 Igitur egressus Jacob, etc. GREG., lib. V Moral., c. 11, tom. 1 In itinere dormire, etc., usque ad quoniam suavis est Dominus.

Genesis 28:17Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

Genesis 28:22et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. + 28.22 Et lapis iste, vocabitur domus Dei, etc. Prophetia est domus Dei ibi futuræ, ibi et ipse rediens Deo sacrificavit.

Genesis 31:13Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. + 31.13 Nunc ergo surge. GREG., Moral. 30, 16 Post longam servitutem præcepit Dominus Jacob ut reverteretur in patriam: tunc, ignorante socero, cum uxoribus et comitatu properabat. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore idola requirens, nec reperit. Laban autem in hoc loco diaboli typum gerit. Interpretatur enim dealbatio. Diabolus vero, cum tenebrosus sit, transfigurat se in angelum lucis. Huic servivit Jacob, id est, Judaicus populus ex parte reproborum, de quo natus est Christus secundum carnem.

Genesis 35:3Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 35:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 35:6Genesis 35Genesis 35:8 →