Genesis 31:46
dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: + 31.46 Afferte lapides, etc. HIERON. de Loc. Hebr. Acervus lingua Hebræa, etc., usque ad in qua habitabat sermone mutaverat. ISID. Mystice. Inter fideles, tam Judæos quam gentiles, testis est lapis eminens in similitudinem Christi; et acervus lapidum, qui est multitudo credentium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
45Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum:
Cross References
Genesis 31:32Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. + 31.32 Ignorabat quod Rachel furata esset idola. HIERON. Ubi nos idola legimus, in Hebræo theraphim scriptum est; quod Aquila figuras, vel imagines interpretatur. Hoc autem ideo dico ut sciamus quid in Judicum libro theraphim sonet. Contra montem Galaad, etc. Non quod eo tempore mons Galaad diceretur, sed per anticipationem illo nomine vocatur, quo postea nuncupatus est. Qui, assumptis fratribus suis, persecutus, etc. GREG. Historice. Potest per Laban mundus exprimi: qui cum furore Jacob sequitur, quia electos, qui sunt membra Christi, opprimere conatur. Filiam mundi vel diaboli Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentibus conjunxit, cui per prophetam dicitur psal. 44: Obliviscere populum tuum, etc. In idolis avaritia signatur, quæ est idolorum servitus. Laban veniens apud Jacob idolum non reperit, quia, ostensis mundi divitiis Redemptori nostro, diabolus vestigia concupiscentiæ non reperit. Sed quæ Jacob non habuit, Rachel sedendo operuit, quæ interpretatur ovis, et Ecclesiam significat. Sedere autem est humilitatem pœnitentiæ appetere. Unde psal. CXXVI: Surgite postquam sederitis. Rachel idola sedendo operit, quia Ecclesia Christum sequens vitium terrenæ concupiscentiæ per humilitatem pœnitentiæ cooperuit. Unde psal. 13: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Nos igitur Rachel significat, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiæ pœnitendo damnamus; quæ avaritiæ immunditia non viriliter currentes impedit, sed effeminate gradientes per blandimenta sæculi resolvuntur, quod his verbis significatur: Juxta consuetudinem feminarum accidit mihi. Quasi enim muliebria pati se innotuit. Ut oscularer filios meos ac filias. More Scripturæ filios ac filias Jacob suos appellat, quæ filios vel fratres cognatos appellat; unde in sequentibus: Dixitque Jacob fratribus suis: Afferte lapides. In Evangelio quoque filii Mariæ, materteræ Domini, fratres ejus vocantur Matthæi 12. Timui ne violenter auferres filias tuas, quod autem furti me arguis, etc. Quasi ideo non tibi manifestavi, ne acerbitate persecutionis superares animas infirmas, noviter tibi ereptas.
Genesis 31:54immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi:
Joshua 4:20Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,
2 Samuel 18:17Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israël fugit in tabernacula sua.