Genesis 31:50
si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
49Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
51Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
Cross References
Judges 11:10Qui responderunt ei: Dominus, qui hæc audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.
Jeremiah 29:23pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus.
Micah 1:2[Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
Malachi 3:5Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
1 Thessalonians 2:5Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est: + 2.5 Neque. In hoc tangit pseudoapostolos, qui se potius quam Dei doctrinam commendari volebant. Apostolus autem, qui gloriam non ad præsens, sed in futuro quærebat, se humilem faciebat, ut Dei prædicatio exaltaretur. In occasione. Non dico in avaritiam, sed nec feci vel dixi, in quo esset occasio avaritiæ. Inde est. Deus testis, qui novit cor: hoc enim non ita patet hominibus.