The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 32 › Genesis 32:11

Genesis 32:11

Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. + 32.11 Erue me de manu, etc. Sic orat ut spem timore moderetur, et timorem spe consoletur, significans ut vitæ nostræ et domesticorum ratione consulamus, et tamen Dei auxilium invocemus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Deliver me, I pray thee, from the hand of my brother, from the hand of Esau: for I fear him, lest he will come and smite me, and the mother with the children.

In Context

10minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. + 32.10 Transivi Jordanem, etc. Per baptismum conjunctus est paries de gentibus, ei qui ex Judæis: primitivæ tamen Ecclesiæ non deest timor Judæorum, quod significat Esau.

12Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

Read all of Genesis 32

Cross References

Genesis 27:41Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. + 27.41 Dixitque in corde suo. Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus, etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.

1 Samuel 12:10Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.

2 Samuel 7:18Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque?

Psalms 43:1In finem. Filiis Core ad intellectum. + 43.1 Ad intellectum. AUG. Non sic quærant sibi fieri, etc., usque ad et hæc non amentur. CASS. Distinguit beneficia Dei, quæ incipientibus data sunt in mundo, perfectis in cœlo. Ut magis sit mirum relinqui præsentes, recolit præterita. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 32:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 32:10Genesis 32Genesis 32:12 →