bible.software › Genesis › Genesis 27 › Genesis 27:41
Genesis 27:41
Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. + 27.41 Dixitque in corde suo. Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus, etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Esau hated Jacob because of the blessing wherewith his father blessed him: and Esau said in his heart, The days of mourning for my father are at hand; then will I slay my brother Jacob.
In Context
40erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.] + 27.40 Et fratri tuo servies, etc. Quia Idumæi tributarii fuerunt Isræl, qui Jacob vocatur. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus. , etc. Hoc impletum est quando rebellaverunt Idumæi ne essent sub Juda. Tempusque veniet, etc. Quasi: Judaicus populus a servitute peccati in fine liberabitur, ut cum plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiet Rom. 11.
42Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. + 27.42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ, etc. Hic consequenter ponitur matris obviatio, cum dicitur, Nuntiata sunt hæc. Ex quo patet quod Esau prædictam machinationem non sic celavit in corde suo, quin appareret exterius in signis et verbis. Quæ mittens et vocans Jacob, etc. Ut induceret eum ad dandum locum iræ et recedendum ad tempus. Sequitur: Cur utroque orbabor filio? etc. Ac si diceret: Si invadat te, poterit esse quod ambo eritis interfecti; vel si unus remaneat, oportebit quod sit fugitivus a me. Dixit quoque Rebecca, etc. Quia Jacob non poterat convenienter recedere sine scitu patris, ideo Rebecca convertit se ad inducendum Isaac ut mitteret Jacob filium suum ad Laban, ut ibi acciperet uxorem dicens. Tædet me, etc. Id est propter uxores Esau: non autem dixit ipsi Isaac aliam causam, scilicet de machinatione Esau in mortem Jacob, ne in senectute sua nimis affligeretur. Si acceperit Jacob uxorem, etc. Ac si diceret: Si diligis vitam meam, mitte eum ad domum fratris mei, ut ibi accipiat uxorem.
Read all of Genesis 27
Cross References
Genesis 32:6Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
Genesis 35:29Consumptusque ætate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
Genesis 37:8Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
Genesis 50:3Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.
Genesis 50:15Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
2 Samuel 13:28Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 27:41