Genesis 32:31
Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And as he passed over Penuel the sun rose upon him, and he halted upon his thigh.
In Context
Cross References
Genesis 16:13Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. + 16.13 Vocavit autem Agar. Recte nomen ejus ita vocavit, quia gratuito consulit miseris et humiles consolatur. Unde: Tu laborem et dolorem consideras, et tibi derelictus est pauper, etc. Profecto hic vidi posteriora videntis me. Tale est illud: Videbis posteriora mea, nam facies non apparebit tibi. Non enim homo videbit faciem meam et vivet Exod. 33. Illam enim manifestationem sapientiæ Dei nemo potest videre et vivere. Ipsa est species ad quam suspirat qui Deum diligit toto corde, tota anima, tota mente: ad quam contemplandam, etiam proximum diligendo sicut seipsum, quantum potest, ædificat. Posteriora vero ejus, id est, incarnationem ejus, quam assumpsit postremis temporibus, nunc per fidem et dilectionem desiderando contemplamur, et in futuro æterna contemplatione fruemur.
Genesis 19:23Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
Exodus 24:10et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. + 24.10 Sub pedibus. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet.
Deuteronomy 5:24Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.
Judges 6:22Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
Judges 8:8Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.