Genesis 32:30
Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. + 32.30 Vocavitque Jacob, etc. Illud quoque quod sequitur, et benedixit eum, vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens, etc. In Hebræo dicitur Phanuel, ut sciamus ipsum esse locum qui in cæteris Scripturæ voluminibus secundum Hebræos, Phanuel legitur. GREG., lib. IV Moral., cap. 6 Quæritur, cum Veritas dicat: Nemo videbit faciem meam; Et: Deum nemo vidit unquam, quomodo testatur Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem? Humanæ enim mentes oculo interiori purgato, etc., usque ad unde I Cor. 13: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
Cross References
Genesis 16:13Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. + 16.13 Vocavit autem Agar. Recte nomen ejus ita vocavit, quia gratuito consulit miseris et humiles consolatur. Unde: Tu laborem et dolorem consideras, et tibi derelictus est pauper, etc. Profecto hic vidi posteriora videntis me. Tale est illud: Videbis posteriora mea, nam facies non apparebit tibi. Non enim homo videbit faciem meam et vivet Exod. 33. Illam enim manifestationem sapientiæ Dei nemo potest videre et vivere. Ipsa est species ad quam suspirat qui Deum diligit toto corde, tota anima, tota mente: ad quam contemplandam, etiam proximum diligendo sicut seipsum, quantum potest, ædificat. Posteriora vero ejus, id est, incarnationem ejus, quam assumpsit postremis temporibus, nunc per fidem et dilectionem desiderando contemplamur, et in futuro æterna contemplatione fruemur.
Genesis 35:9Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei
Exodus 33:14Dixitque Dominus: Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.
Numbers 12:8ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? + 12.8 Dominum. ID. Alia littera: Et gloriam Domini videt. Vidit Moyses gloriam Domini, quando transformatus est Dominus in monte, et aderat ei Moyses cum Elia, et colloquebatur Luc. 9.. Ideo recte addit: Quare igitur. ID. Quod ad eos dicitur, etc., usque ad sed pro magnitudine sensuum eum glorificemus.
Deuteronomy 34:10Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, + 34.10 Et non surrexit, etc. Hoc ut fertur Esdras de suo adjecit, qui bibliothecam a Chaldæis exustam divino sensu reparavit, et litteras quibus Judæi nunc utuntur invenit, unde et velox scriba appellatus est. Et non surrexit propheta. Quia Moyses omnibus prophetis Veteris Testamenti præstantior: unde Judæi arroganter dicunt: Nos Moysi discipuli sumus Joan. 9.. Sed postquam Dominus prophetarum incarnatus venit in mundum, omnis illa prior dignitas et umbra futurorum cessavit: quia lex et figura per Mosen data est: gratia et veritas per Jesum Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti Hebr. X; Joan. I; Rom. 10.. Et sepelivit eum in valle. Scilicet Dominus. Et per hoc significatur quod amoto impedimento naturæ per Christum anima munda separata ascendit ad Deum: et corpus quod sepelitur in terra remanet usque ad judicium. Ecclesiastes 12: Donec pulvis revertatur in pulverem unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Quem reditum prosperum nobis concedat, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.
Judges 8:8Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.