The Bible Software
bible.softwareIudicumIudicum 6 › Iudicum 6:22

Iudicum 6:22

Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi angelum Domini facie ad faciem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when Gideon perceived that he was an angel of the LORD, Gideon said, Alas, O Lord GOD! for because I have seen an angel of the LORD face to face.

In Context

21extendit angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit: angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus.

23Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris.

Read all of Iudicum 6

Cross References

Genesis 32:30Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. + 32.30 Vocavitque Jacob, etc. Illud quoque quod sequitur, et benedixit eum, vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens, etc. In Hebræo dicitur Phanuel, ut sciamus ipsum esse locum qui in cæteris Scripturæ voluminibus secundum Hebræos, Phanuel legitur. GREG., lib. IV Moral., cap. 6 Quæritur, cum Veritas dicat: Nemo videbit faciem meam; Et: Deum nemo vidit unquam, quomodo testatur Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem? Humanæ enim mentes oculo interiori purgato, etc., usque ad unde I Cor. 13: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum.

Exodus 33:20Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet. + 33.20 Non enim, etc. GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37, tom. 1. Joannes quoque ait: etc., usque ad quia satietas ex desiderio semper accenditur.

Deuteronomy 5:24Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.

Judges 13:21et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse,

Isaiah 6:5Et dixi: [Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.] + 6.5 Pollutus. ID. Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere. Ego habito. Nota cum peccatoribus non esse morandum. Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis: et volavit ad me unus. Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus.

John 12:41Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 6:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 6:21Iudicum 6Iudicum 6:23 →