Genesis 33:13
Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
Cross References
Proverbs 12:10Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia. + 12.10 Novit, id est compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum. Viscera autem impiorum crudelia, qui non compatiuntur subditis; sed sicut Dominus ait: Percutiunt pueros et ancillas, dicentes: Moram facit Dominus meus venire.
Ezekiel 34:15Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
John 21:15Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. + 21.15 Cum ergo prandissent. Jesus scit quod interrogat an plus diligat, Petrus quod de se novit, dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant, nescit, ideo utrum plus illis diligat, tacet. Ecce docet, non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit. Pasce agnos meos. Si me diligis, pasce agnos meos. Non ut tuos gloriam meam in eis quære, non tuam; mea lucra, non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Hæc autem charitas ex divina datur gratia. Quod tacite innuit Joannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi: Simon Joannis, id est obediens Dei gratia, quia quod ardentius cæteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.