Proverbs 12:10
Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia. + 12.10 Novit, id est compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum. Viscera autem impiorum crudelia, qui non compatiuntur subditis; sed sicut Dominus ait: Percutiunt pueros et ancillas, dicentes: Moram facit Dominus meus venire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A righteous man regardeth the life of his beast: but the tender mercies of the wicked are cruel.
In Context
9Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.
Cross References
Genesis 33:13Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
Numbers 22:28Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? + 22.28 Aperuitque. Ut arguatur per eam Balaam, et mutæ pecudis vocibus confutetur, qui divinus videbatur et sapiens. Et locuta est. ISID. Asina cui Balaam sedet, angelum videt, et loquitur; id est bruta Gentilitas, quam quondam Balaam, id est, seductor idololatriæ, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit; sed ista angelum vidit quem homo videre non potuit, et vidit, et detulit, et locuta est; ut agnosceremus sub adventu magni angeli, illam gentilem plebem mutata duritie stoliditatisque natura solutis Deo linguis locuturam. ORIG. hom. 14. Asina cui Balaam sedebat, etc., usque ad major autem his charitas, quæ sola nunquam cadit.
Deuteronomy 25:4Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. + 25.4 Os bovis triturantis. ISID. In bove vita operantium exprimitur, de quo dicitur: Dignus est enim operarius mercede sua Luc. 10.. Vult ergo Scriptura præstari carnalia iis a quibus accipimus spiritualia, qui occupati in doctrina non possunt sibi providere necessaria.
1 Samuel 11:2Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël. + 11.2 Et respondit. Bellum Naas, bellum hæreticorum contra Ecclesiam significat. Naas interpretatur serpens, Ammon comprimens vel coangustans, vel populus mœroris. Jabes exsiccata; Galaad acervus testimonii; Naas ergo significat serpentem antiquum, qui est princeps Ammonitarum, id est hæreticorum. Hic est enim populus mœroris, qui non habet gaudium Spiritus sancti, qui disponit fœdus cum populo Ecclesiæ, ut eruat oculos dextros, visum scilicet sanæ orthodoxæ fidei. Sinistrum relinquit oculum, ut scilicet prava tantum sentiat. Sed mens fidelium exsiccata a sorde vitiorum, acervum testimonii, id est, scientias sanctæ Scripturæ congerit, quibus viriliter resistat hosti.
John 4:11Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? + 4.11 Dixit ei mulier. Aqua viva dicitur non alia, nisi quæ ubi oritur, excipitur, de qua mulier carnaliter sapiens dixit: Cum hauritorium non habeas, et puteus altus sit, quomodo habes aquam vivam? Sed ne forte alium fontem promittere videretur, subdit: Nunquid tu melior es, id est potes melior esse Jacob qui cum suis usus est isto? Contra quod ergo aperte Christus ostendit se non carnaliter, sed spiritualiter loqui, dicens non sitire eum qui suam aquam biberit.
James 2:13Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. + 2.13 Superexaltat autem. BED. Sicut in judicio dolebit ille qui non fecit misericordiam, ita qui fecit, remuneratus exsultabit atque gaudebit.