The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 33 › Genesis 33:19

Genesis 33:19

Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he bought a parcel of a field, where he had spread his tent, at the hand of the children of Hamor, Shechem’s father, for an hundred pieces of money.

In Context

18Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit juxta oppidum. + 33.18 Transivitque in Salem, etc. HIERON. Quæstio oboritur quomodo Salem Sichen civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante dicta sit. Aut igitur unius utraque urbs nominis est, quod de pluribus Judææ locis invenimus, ut idem urbs et loci nomen in alia et alia tribu sit. Aut ista Salem, quæ pro Sichem nunc nominatur, dicemus interpretari consummatam atque perfectam: et illam quæ postea Hierusalem dicta est, pacificam. Utrumque accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebræi quod femur claudicantis Jacob ibi sanatum sit: ideoque civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.

20Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

Read all of Genesis 33

Cross References

Genesis 23:13Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

Genesis 23:17Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum, + 23.17 Confirmatusque est ager, etc. GREG., lib. VI Moral., c. 25 Innuit sepulcrum duplex, etc., usque ad vel propter operationis instantiam contemplanda postponit. Spelunca. Et circa eam ager arborosus ad sepeliendam Saram quadringentis siclis argenti per patriarcham a dominis terræ emitur: quia ad vacandum sapientiæ et studendum actioni, sub foliis mysticorum verborum, tanquam sub fructuosis arboribus, non aliter prædicatoribus quietus locus acquiritur, nisi per evangelicam doctrinam, argenti nitore fulgentem, terrenis potestatibus ab ipsis æterna beatitudo suadeatur. Quæ bene centenario quater ducto figuratur, quia a læva in dextram transfertur.

Genesis 49:30contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

Judges 9:28clamante Gaal filio Obed: Quis est Abimelech, et quæ est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviemus ei?

Acts 7:16Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. + 7.16 Translati. RAB. Per synecdochen dicuntur translati propter Joseph, cui Jacob, etc., usque ad, Ferte ossa mea hinc vobiscum Gen. 50.. BEDA. De solo Joseph Scriptura testatur, quod ossa ejus, etc., usque ad duodecim patriarchæ non sunt sepulti in Arbe, sed in Sichem. Et posili sunt, RAB. Docet Genesis Abraham ab Ephron filio Seor Ethæi, etc., usque ad nec Moysi, nec Domino servire voluerunt. In sepulcro, etc. Hoc de solo Jacob, cujus corpus filii de Ægypto tollentes sepelierunt in spelunca duplici, ubi Abraham cum Sara sepultus est, et Isaac cum Rebecca: et ibi Lia condita est: unde civitas illa vocatur Hebron, id est conjugium, quia patres ibi cum conjugibus sepulti sunt. Duas autem historias confundit, et alteram alteri implicat. Non enim a filiis Emor filiis Sichem emit Abraham, sed Jacob ab illis emit Sichem; ideo sic jungendum est: Translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem: quasi diceretur, in Sichem illam quam emit Jacob a filiis Emor filii Sichem. In Genesi legitur Sichem filius fuisse Emor, unde putant quidam duos fuisse Sichem, quorum alter a Luca dicitur pater Emor, alter a Genesi filius. Quidam jungunt principium et finem sermonis, dicentes, a filiis Sichem, et post inferunt, Emor filii, ut hic locus congruat Genesi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 33:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 33:18Genesis 33Genesis 33:20 →